« 2 foresterius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 554b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORESTERIUS22. FORESTERIUS, Suburbanus. Quod etiam dicitur de eo omni quod extra
urbem est,
modo tamen in territorio ejus sit. Chron. Parmense ad ann. 1268. apud Murat. tom. 9. col.
783 :
urbem est,
modo tamen in territorio ejus sit. Chron. Parmense ad ann. 1268. apud Murat. tom. 9. col.
783 : Dominus Conradus de Monte-magno de Pistorio, datus a D. Rege Carolo, fuit capitaneus Foresterius civitatis Parmæ.Ibidem ad ann. 1271. col. 785 :
Et per commune Parmæ solvebatur ducentibus blavam Forestariam in Parma ad vendendum xii. imperiales de stara frumenti.Ibidem ad ann. 1292. col. 823 :
Romani præliati fuerunt simul de mense Februarii, et spoliaverunt Ecclesias et loca religiosa et Foresterios.Ibidem ad ann. 1307. col. 864 :
Potestas vero Parmæ cum militia civium et Foresteriorum communis Parmæ equitaverunt eundo in succursum communis Placentiæ.Interdum tamen pro quovis extero sumitur ; Foresterii et extraneæ personæ, in Charta ann. 1403. ex Archivo S. Victoris Massil. Vide Forestanus.

