« »
 
[]« 1 forgia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 555c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORGIA1
1. FORGIA, Fabrica ferraria, nostris, Forge. Occurrit in Monast. Angl. tom. 1. pag. 508. 600. in Fleta lib. 2. cap. 41. § 8. in Anecd. Marten. tom. 1. col. 1399. et in Computo anni 1202. apud D. Brussel ad calcem tom. 2. de Feudorum usu pag. ccv. etc.
P. Carpentier, 1766.
Officina. Memor. H. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1418. fol. 112. v° :
Adenettus de Mery aurifaber et visitator sanctarum Reliquiarum sacro-sanctæ capellæ regalis Paris. cui Adenetto pro vadiis ordinatum fuit habere et tenere xliiijam. Forgiam seu fabricam super magnum pontem Paris. Valletus Forgiæ,
in Ch. Phil. Pulc. ann. 1304. ex Lib. rub. ejusd. Cam. fol. 473. v°. col. 1. Forge, Fabrica, opus, in Stat. ann. 1254. ex Reg. sign. Pater fol. 46. r° :
Et si soit la Forge ou l'œuvre de dez deveié partout.
P. Carpentier, 1766.
Forgia, Caminus, fornacula. Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 641 :
Facto igitur mane præfati inimici carrectam parari fecerunt, et in ea Forgiam ardentibus carbonibus paraverunt, et apponentes carnificem, ipsum judicem Martuccium miserum apposuerunt in eam vestibus enudatum.