« »
 
[]« Foriscapium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 557b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORISCAPIUM
FORISCAPIUM, Forcapium, Exactio, tributum haud debitum, per vim vel contra jus captum, exactum :
Mala tolta.
Ita usurpant Capitularia Caroli M. lib. 4. cap. 36. et Capitul. 4. ann. 819. cap. 1. quod inscribitur de Forcapiis. Codex Irminonis Abb. Sangerman. fol. 32. verso col. 2 :
Sunt mansi serviles v. solvunt vini modios x. solvunt pullos cum ovis inter totum clxxxiii. solvunt Forcapii sol. x.
Brev. 7. sect. 84. Guerardo est Capitatio personalis externis sive foraticis imposita. Certe non est tributum vel exactio in loco Capitul. Neque alia videtur notione capienda vox
Forcheapum in Legibus Ethelredi Regis cap. 23. Instit. Lundon. cap. 2. :
Et homines Imperatoris, qui veniebant cum navibus suis, bonarum legum digni habebantur, sicut et nos... Tres porcos vivos licebat eis emere in suas naves : et non licebat eis aliquid Forcheapum facere burhmannis, et dare teloneum suum.
Ubi exerte usurpatur pro quavis exactione. For, Ante, et ceap, Negotium, venditio, unde Forceapum, (ita legit Thorp.) Venditio in navi ipsa, antequam sit exonerata, nam merces nisi in publicum emporium adductas ibique expositas extraneis vendere non licebat. Vide Foristallare.
Foriscapium, Laudimium, quod domino pro facultate alienandi feudi conceditur. Usatica MSS. Regni Majoricarum :
Instituimus certam summam super laudimiis seu Foriscapiis, quam nobis et nostris successoribus dare teneantur populatores præsentes et futuri in portione nostra intus civitatem Majoricarum commorantes,
pro venditionibus domorum et possessionum. Curia generalis Catalaniæ sub Petro Rege Arag. in villa Cervariæ ann. 1339. MS. :
Super laudimio seu Foriscapio, quod pro revocatione, seu nova acquisitione feudi, solvi debet feudi domino.
Joannes Plantavitius in Episcopis Lodovensibus pag. 277. sub ann. [] 1317 :
Gerardus de Lodova dat causa permutationis Guillelmo Episcopo unam heminam avenæ censualis percipiendam unoquoque festo S. Genesii super agro quodam.... necnon dominium, laudimium, et Foriscapium.
Charta ann. 1032 :
Salvis et retentis nobis et nostris successoribus fatiga, et Foriscapio, et laudimio, quotiens prædictum feudum modo aliquo alienari contigerit.
Charta ann. 1313. ex Bibl. Colbert. Regest. 56 :
Quod vos et vestri successores præsentes et futuri possitis testari et ordinare, dare, vendere et alienare quibuscumque volueritis, exceptis militibus, de rebus vestris in futurum ad vestri voluntatem, salvo jure Foriscapii domino Regi competenti, prout in dicto castro solvi Foriscapium est hactenus usitatum.
Tabularium Hospitalis Montis-Maurilionis in Pictonibus :
Melisendis et filii sui, Guillebandus videlicet et Theobaudus atque Ugo (Domini Tremoliæ) dederunt pauperibus Domus-Dei Montmorlii, et solverunt, et emancipaverunt in perpetuum omnes homines Forschapche de quaque terra venerint stare in terram Eleemosynariæ et pauperum supradictorum, exceptis illis de honore Tremoliæ. Hoc donum concessit Guillelmus Tremoliæ, quando venit Hierusalem.
In eodem Tabul. :
Ego Bernardus Vicecomes Brociæ, et uxor mea Pastorella, donamus et concedimus Deo et pauperibus Domus-Dei de Monmorillo.... tot los Forchapches totius terræ et dominationis Mogniaci.
Andreas Boschus dels Titols de honor de Cathalunya lib. 4. cap. 5. § 3 :
Non pagan Foriscapis de permutes, y si de consals morts.
Et infra :
Les Foriscapis y censos en los casos de dauhen pagar, etc.