« »
 
[]« Foristallare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 562c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORISTALLARE
FORISTALLARE, Foristallator, Forstallator, Forstellarius, et in Domesdei Foristellarius, Forstaller, Brittoni pag. 33. 77.
Foristallatores, Cowello, Spelmanno, et aliis, sunt illi, qui annonam versus emporium publicum adductam in via intercipiunt, emuntque, priusquam venditioni publicæ exponatur. Iter Camerarii Scotici cap. 19. § 1 :
Primo quod vendunt pisces suos ad littus maris, cum vendere debeant in foro Regis : unde Foristallatores plenarie dici possunt.
Adde cap. 1. Fleta lib. 2. cap. 12. § 28 :
Item de Forstallariis victualibus venalibus mercatum obviantibus, per quos carior fit inde venditio.
Regest. Priorat. Cokesford. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. :
Forstal est, si aliquis portaverit halec vel hujusmodi res ad forum, et statim alius venerit et emerit ab ipso illas res, ut carius vendat, Prior habebit emendas ab ipso.
Id porro interdictum Legibus politicis, ut vocant, passim legitur. Leges Burgorum Scoticorum cap. 78 :
De Foristallatoribus in burgo : Nullus infra burgum habitans, vel extra, sit ausus in die fori exire portas burgi ad emendum aliquam rem, antequam veniat infra portas burgi, et qui super hoc convictus fuerit, dabit 8. sol. ad forisfactum,
Adde Statuta Gildæ Scotiæ cap. 29. ubi ejusmodi Foristallatores et Foristallantes, Anticipatores fori dicuntur. Eorum mentio est præterea in Statutis Willelmi Regis Scotiæ cap. 35. et in libro Anglico inscripto, Justice of peace, pag. 74. De iisdem etiam ita veteres Consuetudines Bituricenses apud Thomasserium pag. 338 :
Se aucuns boucher va au devant des marchans, qui ameinent chairs vives à vendre à Bourges, et icelui boucher les aille acheter une lieuë ou deux, ou demie au devant, pour tenir le peuple en sarre, il est amendable arbitrairement, se il ne laisse venir au marché où l'en a accoustumé de vendre.
Ubi vim vocis Sarre, quæ rursum eadem pag. occurrit, non omnino percipio. Vide Forestel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forstallarium. Litteræ anni 1377. apud Rymerum tom. 7. pag. 166. col. 1 :
Falsis et malis consiliis et ordinationibus, Forstallariis, confœderationibus, conspirationibus, etc.
Aliæ anni 1549. apud eumdem tom. 15. pag. 197. col. 1 :
Ad cognoscendum in regratariis, Forstallariis, et negotiis maritimis quibuscumque.
Vide Forstarium.