« Forizatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 563a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORIZATIO
FORIZATIO, Commercium, mercatura, Gall. Negoce, trafic, apud Marten. tom. 8. Ampliss.
Collect. col. 403 :
Dico quod indulgentiæ et absolutiones fictæ et venales fundatæ, ut dicitur communiter, super infinitis erogatis in cœlis meritis Sanctorum... in lege Domini non sunt fundatæ, et specialiter illæ quæ dantur et conceduntur in erectione Cruciatæ, ad hunc finem ut homines se invicem trucident et occidant, ut patet in erectione per Papam crucis contra Ladislaum Regem Neapuliæ, in qua manifesta Forizatio de his indulgentiis ponebatur... Et hæc Forizatio sparsim currit quasi per totam Ecclesiam talium indulgentiarum, quæ carent fidei Scripturæ fundamento.