![[]](img/image.png)
4. FORMA, Nummus formatus, id est, figura seu Principis charactere donatus : nam formari
moneta dicitur apud Lampridium et in leg. 3. Cod. Th. de falsa monet. (9, 21.) et
leg. 1. de Expens. Ludor. (15, 9.) Lex 6. Cod. Th. de Indulg. Crimin. (9, 38.) de monetam
adulterante : ![[]](img/image.png)
Qui sacri oris imitator, et divinorum vultuum adpetitor, venerabiles Formas sacrilegio eruditus impressit. Diversa Formæ mensurain solidis, in quibus scilicet Imperatoris forma seu imago majore habitu faciei extenditur :
aut quæ angustiore expressione concluditur,in leg. 1. eod. Cod. Si quis solidi circulum, etc. (9, 22.) Lampridius in Alexandro Severo :
Formas binarias et ternarias et quaternarias... quas Heliogabalus invenerat, resolvi præcepit, neque in usu cujusquam versari.Quintilianus lib. 1. cap. 10 :
Utendum plane sermone, ut numo, qui publica Forma est.Apud Isidorum lib. 16. cap. 17. metalla dicuntur ad omnem Formam posse deduci. Charta Caroli Johan. Franc. Reg. primogen. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 106 :
Ita et sub tali forma quod dominus noster rex in qualibet marcha argenti, solum lucretur et habeat pro Forma et factura, decem solidos Turonenses vel minus et non ultra.
![[]](img/image.png)