« »
 
[]« 9 forma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 563c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA09
9. FORMA, Τύπος, vel Epistola, littera formata, cui impressa est forma, seu imago scribentis, in sigillo scilicet. Unde θεῖοι τύποι, sacræ Formæ, quæ Sacræ nude postmodum appellatæ. Ulpianus :
Et repeto, ante Formam a divo Marco datam, divum Pium rescripsisse.
Capitolinus in Antonio :
Neque de Provinciis, neque ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos retulit ; atque ex eorum sententia Formas composuit. Oraculi nostri Forma,
in leg. 1. Cod. Th. de rei vindicat. (2, 23.) Edictum Constantini et Licinii pro Christianis apud Lactantium lib. de Mortib. Persecut. num. 48 :
Ut autem hujus sanctionis benevolentiæ nostræ Forma ad omnium possit pervenire notitiam, etc.
Lucifer Calaritanus lib. 2. pro S. Athanasio pag. 102 :
Si damnassemus innocentem, qui dedissemus Formam ad sanguinem fundendum justorum, etc.
Liberatus Diacon. cap. 11 :
Et data Forma de aliquibus causis eorum, libellos obtulit Eusebius Flaviano et omni consilio.
S. Cyrillus ex versione Facundi Hermianensis lib. 3. cap. 6 :
Hoc autem et nunc, sicuti vestræ literæ monstrant, ad Regiam urbem pergentes movent, si quomodo prævaleant persuadere concursu aliquorum, ut per Imperatoriam Formam anathemati subdantur illa, quæ ab eis proferuntur, cum accusatione volentium ea defendere.
Vide eumdem Facundum lib. 5. cap. 3. pag. 194. lib. 6. cap. 1. pag. 225. Collationem Legis Mosaicæ pag. 54. etc.
Formella Nicæni Tractatus, seu Concilii, in Fragmentis S. Hilarii pag. 1. τύπος.
Forma Epistolarum, Tenor, series Epistolarum. Idem Facundus Hermianensis lib. 2. cap. 2 :
Et cum Johannes Antiochenus, et cæteri Orientales Episcopi, [] Mopsuestenum Theodorum præconiis in eisdem epistolis, quarum Formam se attendisse in suis diffinitionibus Calchedonensis Synodus fatetur, tamquam Apostolicam declarantem doctrinam, ut epistolam B. Leonis acciperet, etc.
Infra :
Si hæresis crimen est laudasse Theodorum, in illis epistolis prædicatum, quarum se Formam attendisse in suis decretis... prædicta Synodus confitetur, etc.
Lupoldus de Babenberg de jure regni et Imperii Romani cap. 8 :
Ex Formis aliquarum literarum, in quibus continebantur decreta electionum quondam Rudolphi, Adolphi, et Alberti Regum Romanorum, quas Formas recolo me vidisse, apparet potius contrarium.
Formula, Idem quod Forma, Epistola, Ammianus lib. 14 :
Ut Formula missa lethali... occideretur.