« »
 
[]« 11 forma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 564a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA10
11. FORMA, Arcus, fornix. Spartianus in Severo :
Ejus denique etiam Januæ in Trans-Tiberina regione ad portam nominis sui, quarum Forma intercidens statim usum publicum invidit.
Gesta Gaufredi Episc. Cenomanensis apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 379 :
Fecerunt autem Formam integram quinque vitreas continentem ; in quibus ipsi per officia depinguntur.
Hinc
Formæ, Ὁλϰοί, in Nov. Justiniani 17. Canales structiles et arcuati, Vitruvio lib. 8. cap. 7. per quos aquæductuum aquæ educuntur. Nam, ut ait idem Vitruvius, et Anonymus de Re Architecton. seu Vitruvii abbreviator antiquus cap. 6 :
Ductus aquæ quatuor generibus fiunt ; aut Forma structili, aut fistulis plumbeis, aut tubis vel canalibus ligneis, aut tubis fictilibus.
Canales structiles Formæ proprie appellantur, quod subditis formis instruantur, qua ratione Formacei Afrorum ex terra parietes dicuntur Plinio lib. 35. cap. 14. Palladius lib. 9. tit. 11 :
Aqua si per Formam ducetur, solidandus est canalis, ne per rimas posset elabi.
Anonymus de Aquæductibus :
Nunc nomina aquarum, quæ usibus æternæ Urbis Formarum constructionibus advectæ sunt, indicemus.
Vetus Inscriptio apud Mutium Phæbonium lib. 3. Hist. Marsorum pag. 279 :
Respublica populusque Corfiniensis Formam aquæductus vetustate corruptam DD. refecit.
Sidonius lib. 1. Epist. 5 :
Inter hæc patuit et Roma conspectui : cujus mihi non solum Formas, verum etiam naumachias videbar optaturus.
Senator lib. 3. Epist. 31 :
Dicitur ergo, commodi cura privati, aquam Formarum, (aquarum Formam,) quam summo deceret studio communiri, ad aquæ molas exercendas vel hortos irrigandos fuisse derivatam. Turpe hoc et miserabile in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi.
Utuntur passim Scriptores ; Lex. 1. D. de Legat. 1. (30.) lex. 3. et 6. Cod. de Aquæduct. lib. 11. tit. 43. Frontinus lib. 1. et. 2. Antoninus in Itiner. Acta Martyrii S. Stephani PP. apud Baron. ann. 260. n. 3. Symmach. lib. 10. Ep. 33. Gregor. M. [] lib. 10. Epist. 22. Ammian. lib. 28. Senator. lib. 3. ep. 31. 53. lib. 7. Epist. 6. lib. 8. Ep. 30 : idem in Chronico, Anastas. in Vitis PP. pag. 17. 19. 21. 46. 112. 113. 114. 117. 163. 210. Chron. Casinense lib. 3. cap. 38. Flodoardus de Summis Pontific. in Adriano pag. 583. 596. etc. Erat autem magistratus, cui cura formarum commissa erat, Comes Formarum dictus, de quo supra egimus. Hinc