« »
 
[]« 13 forma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 564b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMA11
13. FORMA, Sella, solium canentium in Choro, duplici constans parte, antica, et postica. In postica sunt sedilia plicatilia, σϰάμνα θρονοειδῆ, in Histor. Concilii Florentini sect. 4. cap. 30. quæ eriguntur, cum canentibus stare incumbit. Sic forte dictæ ejusmodi sedes, quod Formæ seu imagines, opere sculptorio, vel penicillo, adumbratæ in singularum dorsalibus effingerentur ; quod etiam in plerisque Ecclesiis nostratibus observatum constat : vel potius quod superne in modum formarum aquæductum arcuatæ sint. Gloss. S. Benedicti cap. de supellectile ; Sella arcuata, θρόνος. Consuetudines Cluniacenses lib. 1. cap. 12 :
Complicantur Formæ, sicut est Consuetudo, in his diebus, in quibus venia non [] est petenda.
Pars vero illa plicatilis erecta præbens quamdam sediculam, Misericordia appellatur. Vide in hac voce. Formarum pars antica podii vicem præbet, ad quod procumbunt et curvantur, cum venia petenda est. Veteres Consuetudines Floriacenses :
Et post singulas incisiones ab unoquoque procumbitur ad Formas, et venia petitur.
Consuetud. Cluniac. lib. 1. cap. 29 :
Procumbitur super Formas ad orationem.
Instrum. ex Regestis Capituli Rotomag. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1439 :
Juravit et fuit stallatus per Magistrum Guidonem Rabacherii hujus Ecclesiæ Canonicum tunc in dicto Capitulo præsidentem in dicto choro in parte sinistra in bassa Forma.
Curvari super Formas, apud Lanfrancum pro Ord. S. Bened. cap. 1. sect. 3. 4. Formarum istiusmodi mentionem agunt passim, Guigo in Statut. Ord. Cartusiens. cap. 15. § 1. Statuta Antiqua ejusdem Ord. part. 1. cap. 13. § 40. cap. 36. § 30. cap. 3. cap. 2. § 2. Statuta Ordinis de Sempringham pag. 721. Innocentius III. lib. 15. Epist. 114. Cæsarius de Miracul. lib. 8. cap. 6. Galbertus in Vita Caroli Comit. Flandr. num. 72. S. Bernardus de Vita et moribus Religiosorum cap. 11. Lanfrancus pro Ordine S. Benedicti cap. 1. sect. 2. 4. et cap. 5. Acta Archiepiscopor. Rotomagens. pag. 448. Consuetudines Cluniacenses lib. 1. cap. 2. 11. Chronic. Windesheimense lib. 2. cap. 39. etc.
Formula, diminut. a Forma. Gregorius Tur. de Glor. Confess. cap. 92 :
Factum est autem ut quadam vice S. Germanus Parisiacæ urbis Episcopus, ad hunc tumulum vigilias celebraret, haud procul Formulam habens, in qua genua, cum necessitas posceret, deflectebat.
Idem lib. 8. Hist. cap. 31 :
Cumque inter psallendum Formulæ decumberet.
Vita S. Eugendi Abb. cap. 3 :
Post omnium quoque discessum Formulæ, suæ incumbens, oratione diutina pascebatur in spiritu.
Adde Vitam S. Lupini Abbat. Jurensis n. 2. Supplex Libellus Monachorum Fuldensium Carolo Mag. porrectus, cap. 5. apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuld. cap. 12 :
Ita ut nec baculum eis pro sustentatione ferre liceat, nec ad inclinatorium, quod nos Formulam dicimus, morando hærere... Quia cæcus et claudus (Monachus) non possunt sine sustentione baculi bene incedere, nec decrepitus sine Formula genua flectere.
Vita B. Stephani Abbatis Obasinensis lib. 1. cap. 16 :
Quidam ex honoratis novitius dum in Ecclesia librum teneret, et socium, juxta se positum, advocans, quædam ei in ipso libro digito demonstraret, ascipiens hoc Vir sanctus in personam noluit vindicare ; sed arrepto libro de manu ejus, in conspectu omnium ad Formam confregit, et ita rediit in locum suum.
Infra cap. 18 :
Sub formula quadam ad orationem prosternitur.
Acta S. Austregisili tom. 5. Maii pag. 229 :
Flexo genu incubuit Formulæ et obdormivit. Et ecce in visu astiterunt ei duo viri ante altare.
Guidonis disciplina Farfensis in vet. Discipl. Monast. pag. 42 :
Tunc vertantur Formulæ, similiter et omnia signa pulsentur.
Adde Vitam S. Radegundis num. 14. sæc. 1. Bened. pag. 330.