![[]](img/image.png)
FORMELUS. Littera Magni Norwegiæ Regis ad Edwardum I. ann. 1280. apud Rymer. tom. 2. pag.
1075 :
Transmittimus vobis ad solatium et recreationem ... duos nobiles gerofalcones albos, Formelos : et sex greseos etiam Formelos.Id est Formatos et instructos, Gallice Formés. Sic enim Edwardus ad Castellæ Regem ann. 1283. ibid. pag. 1083 :
Mittimus vobis quatuor girofalcones grisos, quorum duo apti sunt et instructi ad grues et heruncellos .... de albis vero girofalconibus .... nullum ad presens habemus.