« »
 
[]« Formicoleion » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 567b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORMICOLEION
FORMICOLEION ob hoc vocatur, quia est vel formicarum leo, vel certe formica pariter et leo. Est enim animal parvum formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit et formicas frumenta portantes interficit. Proinde autem leo et Formica vocatur ; quia aliis animalibus ut formica, formicis autem ut leo est. Gloss. Sangerm. n. 501. Ex Isidor. Origin. lib. 12. cap. 3. sect. 10. Johannes de Janua Formicaleon legit et Formicoleon. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Formicaleon, Une petite beste adversaire au fromi.