« »
 
[]« Forostagiare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 570b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOROSTAGIARE
FOROSTAGIARE dicitur, qui fidem erga eum, cui in obsidem datus est, fallit. Obses enim Gallis est Ostage. Tabularium Vindocinense Charta 63 :
Cum vero Comes Cenomanicus bosiavit Comiti Goffrido, et Forostagiavit obsides suos, perjuravit se Herbrannus de ostagio, sicut alii ostagii, contra Comitem Goffridum, et tenuit se in guerra cum Comite Cenomanico, etc.
Charta 207. fol. 85 :
Comes Goffrido Comiti bosiavit, bellumque intulit, et Herbrannus de obsidatu, in quem missus fuerat contra Goffridum, se perjuravit, et contra illum in guerra illa perstitit, etc.
Vide Capitulare 4. ann. 814. cap. 10.