« »
 
[]« Forsatum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 571a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORSATUM
FORSATUM, Fossatum ; haud enim infrequens mutatio literæ s in r, et vicissim ; nisi hac voce significetur fossatum exsiccatum, quod Fourseh dicitur in Sent. arbitr. ann. 1313. ex Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 53 :
Et volons que si il avenoit que ledit fossés keist en Fourseh, pour défaute d'iaue, etc.
Catalog. episc. Nem. inter Probat. tom. 1. Hist. ejusd. pag. 10. col. 1 :
Johannes Gasqui, qui reparavit domum Amichlavi, et turres ejusdem altiari fecit, et destruere hospitia dicto hospitio contigua, in quorum loco sunt hodie Forsata.
Charta ann. 1293. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 74. v°. :
Confiteor... dictam domum de novo ædificatam, et omnes meliorationes, Forsata et fortalitia facta et facienda,... esse debere de feodo ligio episcopi Lingonensis.
Vide infra Forsorium.