« Forte » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 571c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORTE
FORTE, Feretrum, tumulus, theca in qua corpus alicujus sancti asservatur. Sent. major.
et jurat. Burdegal. ann. 1307. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 497 :
Cum nostra curia judicavimus et sententiando pronuntiavimus, ut in talibus semper extitit consuetum, quod si dicti Bertrandus, Dominicus... erant ausi jurare supra Forte sancti Severini Burdegalensis, quod non fecerant vulnera, de quibus Arnaldus Fabri mortuus fuerat ;... quod ipsi erant et esse debebant de vulneribus et morte dicti Arnaldi quitti penitus et etiam absoluti... Qui quidem prædictum judicium acceptando dixerunt, quod præsto erant et parati dictum facere juramentum,... petentes sibi dari mamessorem seu mamessores ad videndum ejusmodi sacramentum ;... qui retulerunt,... quod dicti Bertrandus, Dominicus... super Forte prædictum in eorum præsentia fecerant hujusmodi sacramentum.In Aresto ann. 1279. ex Reg. parlam. B. fol. 51. quo frustra tentatum est hocce sacramentum abrogare, ut ex hac sententia patet, legitur :
Cum sacramento quod faciat supra corpus S. Severini, vel alterius sancti vel sanctæ, etc.Vide Forcerium et in Juramentum.