![[]](img/image.png)
FORTIVUS, Fortuitus, Qui casu accidit. Epistola Caroli M. apud Mabill. tom. 4. Analect.
pag. 313 :
Fortitudinem vero, si consilio careat, Fortitudinem esse putandum non est, cum omnia inconsulte gesta Fortiva potius quam fortia soleant nominari.