« »
 
[]« Foruformes » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 575c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORUFORMES
FORUFORMES. Ode de laudibus Philosophiæ in Catalogo librorum Septentr. H. Walei pag. 184 :
Ad mensam Philosophiæ sitientes currite
Et saporis tripartiti septem rivos bibite
Uno fonte procedentes non eodem tramite.
............
Avis septem Foruformes Athenis materiam
Nacte hoc liquore totam irrigarunt Greciam,
Que redundans infinita fluxit in Esperiam ;
  Non tamen sine ductore vel tuto remigio
Quia navem gubernantes Maro atque Cicero,
Centum nautas adsciverunt quisque suo studio.
Foruformes videtur esse vox ibrida formata ab augmentativa præpositione for vel fore Saxonica : quæ, inquit Somnerus, exponitur plerumque per præpositiones, Per, Præ, Dis, Ultra, Pro, Ante, etc. atque etiam per superlativum. Hinc Saxonice fore-mærest, Strenuissimus. Hoc modo Foruformes dicerentur quasi Forma præcellentes, Formosissimæ. Quæ sint istæ Septem aves (hic enim Avis pro Aveis) ignoro, nisi forsan figurate per eas septem Græciæ Sapientes intelligantur, per quos tota irrigata Græcia, redundans infinita fluxerit in Hesperiam, id est, Italiam. Septem artes.