« »
 
[]« 5 forum poenitentiæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 576c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORUM5
5. FORUM Poenitentiæ, quod vulgo Forum conscientiæ dicimus. Testamentum Jacobi Regis Aragon. ann. 1272 :
Item volumus, quod omnes torts sive injuriæ nostræ, quibus obnoxii tenemur, et vere apparuerint, restituantur per dictos manumissores nostros... secundum Deum [] et Forum pœnitentiæ.
Id est, quomodo pœnitenti ea restitutio a Confessario injungeretur. Forum Pœnitentiale, in Bulla Innocentii III. Papæ in Tabul. Abbatiæ Barbellensis ch. 36.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Forum Animæ, pro Forum pœnitentiæ, legitur apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 247. in Testamento supra laudato Jacobi Regis Aragon.
Forum Confessionis. Chronicon Andrense pag. 628 :
Super quibusdam secretis in Foro Confessionis eo consulto.