« »
 
[]« 2 forus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 577a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FORUS2
2. FORUS, seu Fori, Lex vel Consuetudo municipalis, Hispanis Fuero. Glossæ MSS. : Fori, edicta regalia.
Marca lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 2. n. 12. Foros appellari putat, non tam Consuetudines municipales, quam ipsum jus publicum et privilegia, quibus utuntur civitatum incolæ, cum ea, quæ contractus, successiones, testamenta, et formulas judiciarias spectant, Usaticorum et Morum appellatione videantur donari in veteribus Chartis. Vix est tamen ut in hanc sententiam pedibus eam, cum hæ voces synonymæ sint, ac unum idemque sonent. Proinde Foros, Gothice appellatas potius censuerim Consuetudines municipales, quod jura contineant, quibus in Foris seu judiciis uti licet. Michael del Molino in Repert. Foror. Arag. :
Fori Aragonum dicuntur Leges, quia Legum dispositionem Fororum vocabulum comprehendit.
Infra :
Fori Aragonum dicuntur Statuta.
Sed et Forus, pro Forum, seu loco judiciario, dictum observat Joannes de Janua. Unde Græcismus :
Causatur, venditque Forus, signatque foramen,
  Inveniesque Foros, datque carina Foros.
Charta ann. 1170. ex Tabulario Regio Pampilonensi apud Oyhenartum in Notitia[] Vasconiæ lib. 1 :
Ego Infans Garsia Rex Navarræ dono et concedo vobis omnibus hominibus, qui populatis Villam Vetulam... talem Forum, et tales usaticos, quemadmodum habent homines de Stella et de Ponte Reginæ in omni judicio et Foro, etc.
Concilium Coyacense ann. 1050. cap. 13 :
Et confirmo totos illos Foros cunctis habitantibus in Legione, quos dedit illis Rex Dominus Adefonsus.
Lucas Tudensis æra 1058 :
Adelfonsus... repopulavit Legionensem urbem,... et dedit bonos Foros et mores.
Idem æra 1065 :
Sancius Burgensium Dux dedit bonos Foros et mores in tota Castella.
Et pag. 109 :
Obtinuit, ut corrigeret, mores et Foros Legionensis civitatis.
Vetus Charta Hispanica apud Michaelem del Molino in suo Repertorio :
Hæc est carta de Foros et usaticos, etc.
Vide Observantias Regni Aragon. lib. 6. tit. Interrogat. § 11. Alphonsus II. Rex Aragon. apud Blancam pag. 594 :
Scio, quod in Castella, in Navarra, et in aliis terris, solent venire Jaccam per bonas consuetudines et Fueros ad discendos eos et ad loca sua transferendos.
Alia æræ 1153. apud eumdem pag. 640 :
Dono vobis Fueros bonos, quales mihi demandatis, etc.
Charta Ranimiri Reg. Navarræ, apud Moret. Antiq. Navar. pag. 498 :
Placuit mihi... ut donarem et concederem vobis illos bonos Fueros, quos pater meus Sancius Rex... misit in Jacca. Dono et concedo vobis totos bonos Fueros et tollo malos.
Vide Baron. ann. 1027. n. 15. Foros Morlanenses art. 37. Oyhenartum in Notitia Vascon. pag. 85. 208. Bibliothecam Cluniac. pag. 1435. etc.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1096. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 2 :
Damus vobis Foros, ut donetis de domibus vestris in anno duodecim denarios.
Libert. Monterol. ann. 1312. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 504. art. 31 :
Quod si quis in adulterio fuerit comprehensus... nudus cum adultera, si ejusdem Fori fuerit, vel qui de Foro domini nostri regis fuerit, currat per villam.
Libert. Navarieriæ ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 266 :
Concedentes ut habeant Forum Jaccæ, et in suis causis et judiciis utantur eodem. Fors,
eadem acceptione, in Libert. Regul. ann. 1374. tom. 6. earumd. Ordinat. pag. 106 :
Et leur garderon Fors, usaiges, coustumes, libertez, franchises et privileges.
Forista, ut Legista, Decretista, qui Foros diligenter legit vel commentatus est. Michael del Molino in Repertorio pag. 75. v. :
Dom. Ximinus Petri de Salanova Justitia Aragonum, qui fuit magnus practicus et Forista, et compilavit plures observantias, etc.
Hunc non semel laudat Hieron. Blanca, ut et Vitalem Episcopum Oscensem, quem
valde practicum et expertum fuisse in Foris
, ait idem Molinus pag. 72. et 159.
Contraforus, Hisp. Contrafueros, Quod contra foros seu leges agitur, in Foris Aragon. lib. 1. tit. de Adjunctis, et alibi.
ΦΟΡΟϒΣ præterea appellatas Imperatorum imagines, auctor est Isidorus Pelusiota lib. 1. Ep. 337. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1690. voce Φόροι.