« Fosca » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 577c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSCA
FOSCA, an Fossa ? Privilegium Ferdinandi Gonzalez Comitis Castellæ pro Monasterio
Sebastiani de silos inter Concilia Hispan. tom. 3. pag. 175 :
Quorum termini hæc sunt : de parte Orientis Pennarubia et poço antiquo semper manente, et Fosca angusta, unde venit aqua de Carazo.
P. , 1766.
◊ Nequaquam Fossa ; est enim
Fosca Academ. Hispan. Nemus seu silva vepribus et dumetis intricata : quod belle
convenit Pacto inter clericos et barones Normanniæ habito ann. 1205. in quo Foscis
legitur etiam ex Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 6. v°. ut post Order. Vitalem
laudatum a Cangio in v. Fraustum, ubi Froscis, pro
Foscis, frustra, ut mihi videtur, legendum proponit vir eruditissimus. En locum
ex Reg. jam laudato : Item diximus per sacramentum quod non vidimus tempore Henrici et Ricardi quondam regum Angliæ, quod aliquis redderet decimas de feriis, aut de genestis, aut de Foscis, ubi prius fuerint demosmatæ.Quam ultimam vocem facile est mutare in Desmontatæ, ab Hispanico Desmontar, Obstirpare, runcare. Vide Dictionar. Hispan. ad hanc vocem.