« Fossarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 579b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSARIUS
FOSSARIUS. Papias :
Vispillio, Fossarius mortuos sepeliens.Gloss. Isid. :
Vespeliones, Fossarii, qui mortuos sepeliunt.Apud Christianos primus fuit Clericorum in Ecclesia Fossariorum gradus, qui humandis fidelium corporibus curam impendebant. S. Hieronymus de Muliere septies icta :
Clerici, quibus id officii erat cruentum linteo cadaver obvolvunt, et fossam humum lapidibus construentes, ex more tumulum parant.Incerti Epist. 13. ad Rusticum Narbonens. tom. 9. Operum S. Hieronymi :
Primus in Clericis Fossariorum ordo est, qui in similitudinem Tobiæ sancti sepelire mortuos admonentur.Hi perinde ultimi collocantur in ordine Ecclesiastico in Notis Tyronis pag. 99. Κοπιαταὶ, et Κοπιῶντες appellantur, in Epistola Ignatio adscripta ad Antiochenos, ab Epiphanio in Comp. doctr. in Eucholog. Gr. pag. 39. et aliis, quos laudat vir doctissimus Joan. Baptista Cotelerius ad veterum Patrum opera. Hi et
Fossores dicuntur in Actis Proconsularibus, quæ recitat Augustin. lib. 3. contra Cresconium
cap. 29. et Epist. 241. seu in Actis purgationis Cæciliani. Adde S. Hieronym. in Epitaphio
Fabiolæ. Vide Copiatæ, et quæ observat Suarezius ad Nili
Ascetica pag. 670. et 671. Nescio, an
de his fossoribus intelligendus auctor Præfationis ad Libellum precum Marcellini et
Faustini :
Tunc Damasus cum perfidis invitat arenarios, quadrigarios, et Fossores, omnemque Clerum cum securibus, gladiis, et fustibus, et obsedit basilicam hora diei secunda, etc.Supra :
Cum omnibus perjuris, et arenariis, quos ingenti corrupit pretio, etc.Incertum etiam, an hoc loco Arenarii, iidem sint qui Fossores ; nam Arenaria, cœmeteria vocarunt Christiani. Vide in hac voce.