« »
 
[]« Fossataria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 579b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSATARIA
FOSSATARIA, Præstatio quæ aut Ecclesiæ aut domino fit post obitum alicujus, a Fossa, sepulcrum, ducta origine. Concil. Legion. ann. 1012. can. 23 :
Clericus vel laicus non det ulli homini rausum, Fossatariam aut maneriam.
Synodus Compostell. ann. 1114. can. 8 :
His qui servilis conditionis jugum sustinent, vel qui quadragesimalia tributa [] persolvunt, redditus solitos qui Fossataria et Luctuosa nuncupantur, relaxamus, si patrum parentumve suorum hæreditates incolunt.
Charta Ferdinandi Regis Hisp. æra 1081. apud Antonium de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 6 :
Tam servus quam ingenuus, seu fiscalis, non faciat aliquot fiscale servitium Regis, non reddat aliquid pro homicidio quod fecerit, non rausum quamvis fecerit, non Fossataria, non sigillum positum in hæreditate.
Suspicor Fossatariam tributum esse Luctuosæ Hispanorum, et Anglorum Herioto non multum absimile, quod ab hæredibus exsolvendum fuerit post obitum propinquorum ; verum in quo præcise situm fuerit, haud mihi facile divinatu.