« »
 
[]« 1 fossatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 579c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FOSSATUM1
1. FOSSATUM, Vallum, fossa : sed ea præsertim, quæ circa urbium mœnia circumducitur nostris, Fossé. Gloss. Gr. Lat. : Τάφρος, Fossa, sepes, Fossatum. Papias : Fossatum dictum, quod multas fossas habeat. Leges Luithprandi Regis Longob. tit. 31. § 1. 46. (5, 17.) :
Si quis Fossatum in terra alterius fecerit, etc.
Anastasius Bibl. in S. Silverio PP. pag. 38 :
Fabricis murorum et reparatione Fossati, circumdedit civitatem Romanam.
Albertus Aquensis lib. 4. cap. 30 :
Vallo immenso, quod dicitur Fossatum.
Regula Magistri cap. 15 :
Non enim secura possunt esse Fossata, ubi intus est hostis.
Willelmus Brito lib. 7. Philipp. :
Aggere congesto Fossata implere studentes.
Petrus de Vineis lib. 2. Epist. 49 :
Non est habilis resistentiæ locus, quem murorum non munit ambitus, aut concavitas Fossatorum.
Chron. Domin. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 571 :
Deinde Cidiniolam adveniens,... illam Fossatis maximis fecit optime circumdari et bene muniri.
Vide Vegetium lib. 4. de Re Milit. cap. 16. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fossatum Duorum Jactuum, Cujus latera e terra effossa hinc inde veluti aggere muniuntur. Ibi construebantur castella lignea quæ bretachias vocabant. Charta ann. 1160. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 382 :
Controversia erat... de domo quadam quæ nominatur Savigniacum, partem cujus jam firmaveram, cum Fossato duorum jactuum. Hujus vero rei compositio tali pacto terminata est : ita videlicet, quatenus illud quod jam firmatum fuerat cum Fossato duorum jactuum, remaneret ; reliquum vero, cum uno jactu Fossati tantum et sepe sine briteschia, firmetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A Fossatis quibus castellorum mœnia circumdari ac muniri consueverant, [] Fossata dicta a recentioribus interdum ipsa castra observat Valesius in Notitia Galliarum pag. 404. Quod firmatur ex Charta ann. 1112. tom. 1. Hist. Lotharing. col. 533 :
Ad hæc Amelinam, cum filiis suis, et Oldericum de Nos ; qui infra ambitum prædicti Fossati vestri morabitur, qui vestri caput, aut de possessione S. Mariæ, aut S. Apri fuerint, liberum usum, aquæ, sylvæ et pabuli cum aliis participabunt.
Fossatus, Eadem notione apud Latinum, Myrsontium, et Innocentium Gromaticos, Alexandrum Abbat. Celesinum l. 2. cap. 42. et in Vita S. Baboleni tom. 1. Hist. Franc. pag. 661. Latinus et Myrsontius de Limitib. pag. 261 :
In sequentibus lineis Fossatos, quos Augusteos appellamus.
Infra :
In locis montanis terminos posuimus, rotundos, quos Augusteos vocamus, pro hac ratione quod Augustus eos recensuit, et ubi fuerunt, lapides alios constituit, etc.
Charta Ricardi Coventrensis Episc. apud Thom. Madox Formul. Anglic. pag. 245 :
Partem bosci mei Acleæ, per viam quæ tendit Berofordiam, sicut ego et R. Archidiaconus Salopiæ et Clerici nostri præsentes eis assignavimus, et Fossatu clausum, et Bromurst, et terram usque ad Fossatum S. Ceaddæ.
Gregor. Monachus in Chronico Farfensi apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 533 :
Descendentes in pertinentiam Ophiani ab ipso Fossatu Sculculæ, etc.
Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Feudorum usu pag. cxcvi. col. 2. ad calcem :
Pro liciis circa Fossatos faciendis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inter Nobilium Comitatus Campaniæ privilegia recensetur jus faciendi fossata, in Charta ann. 1228. ex Chartular. Meld. :
Hac ratione quod quilibet Gentilis homo habens libera feoda in comitatu Campaniæ potest et debet, quando vult absque contradictione facere vivaria et Fossata in terra sua et retinere de aqua currenti per terram suam, prout est et necessarium.