« »
 
[]« Fractæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 584a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRACTAE
FRACTÆ, Videntur fuisse species palorum vel tignorum navibus præfixorum ut ad eas accedere non possent oppugnatores : vox, ut suspicor, orta ab Italo Fratta, Sepes, quod hujuscemodi Fractis naves veluti sepirentur et munirentur. Fraises Gallice vocamus Palos ad munitionem urbium humo fixos, hancque Gallicam vocem ejusdem originis existimo. Ogerius Panis l. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1207 :
In mense vero Madii armaverunt galeas decem, in quibus ivit Nicolaus de Auria dominus et guida, quæ Calarim applicantes invenerunt ibi naves decem Pisanorum et galeas octo bene guarnitas, et omni Fractarum munitione defensas, easque invadendo prederiis, balistis atque sagittis præliaverunt, sed propter Fractas super eas ire non potuerunt.