« »
 
[]« 1 fractus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 584c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRACTUS1
1. FRACTUS, ut supra Fractum. Charta Inger. Camerac. episc. ann. 1284 :
Intelleximus quod nonnulli laici, tam conjugati, quam non conjugati in fraudem civitatis Cameracensis, et ut taillias, exactiones et Fractus dictæ civitatis vitare possent, simulate se asserunt et fingunt esse famulos seu servientes canonicorum Cameracensis ecclesiæ... Nos volentes, sicut tenemur, circa hoc remedium opportunum adhibere, volumus, ordinamus et declaramus ut nullus prætextu famulatus seu servitii alicujus canonici, taillias, exactiones et Fractus prædictos vitare possit, nec ab eis esse immunis ; sed ipsum ad solutionem tailliarum, exactionum et Fractuum prædictorum dicti præpositus et scabini Cameracenses coherceant.
Charta ann. 1311. in Reg. 46. Chartoph. reg. ch. 131 :
In hujusmodi colligenda avena sint duæ quadrigæ, duo quadrigarii, duo adjutores,... ad sumptus et Fractus avenæ levatæ.
Nostri Fraier et Fraitier dixerunt pro Sumptum facere, pecuniam impendere, simul et [] aliquem ad expensas cogere. Charta ann. 1365. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 111. col. 1. :
Il soit ainsi que lesdits habitans... eussent esté grandement domaigié et moult grandement Frayé, etc.
Alia ann. 1369. in Reg. 102. ch. 84 :
Comme lesdiz plaiz et procès fussent taillés à durer lonc temps, parquoy lesdites parties pourroient estre Fraiez et coustengiez et despendre leurs chevances, etc.
Chartul. 23. Corb. ad ann. 1448 :
Afin de plus vexer, traveiller et faire Fraier iceulx habitans, etc.
Lit. remiss. ann. 1450. in Reg. 185. ch. 69 :
Icellui prestre faisoit citer ses paroissiens, pour les plus Fraitier et dommager.
Aliæ ann. 1376. in Reg. 109. ch. 416 :
Icellui Pierre poursui nos diz ennemis,... comme autres de nos genz, où il Fraia et despendi moult du sien, oultre les gaiges qu'il prenoit de nous.
Occurrit præterea in Ordinat. reg. Franc. tom. 6. pag. 484. et tom. 7. pag. 448. Vide supra Anfractus 2.