![[]](img/image.png)
FRAGILITAS, Nocturna dormientis pollutio. Bernardi Monachi Ordo Cluniac. part. 1. cap. 18 :
Si tale quid ei contigit in nocte, quod nos verecunde Fragilitatem appellamus, ante confessionem septem Psalmos pœnitentiales dicit, vel si Psalmos nescit, Orationem Dominicam septies : et postquam fuit confessus, quod si jusserit Sacerdos, eo die non Textum Evangelii osculatur, nec ad Pacem venit, nec ad offerendam.
P. , 1766.
◊ Stat. ord. Cartus. in
Append. tom. 6. Annal. Bened. pag. 691. col. 2. art. 18 : Prior non cesset ab officio in festo Reliquiarum ecclesiæ inferioris propter Fragilitatem, sicut nec in festo dedicationis ejusdem.