« »
 
FRANCALIA 1, FRANCALIA 2.
[]« 1 francalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCALIA1
1. FRANCALIA, Agri a censu et præstatione immunes. Charta ann. 1247. in Regesto Tolosano Cameræ Comput. Paris. :
Fontes, rivi, aquæ et piscariæ, quæstæ et albergii, corrogia et adempriva, et servitia, homagia, et Francalias, emptiones, et pignora, escasutas et successiones, etc.
Charta Ricardi filii Regis Angliæ ann. 1289. apud Rymer. tom. 2. pag. 424 :
Sciatis me suscepisse in manum et protectionem meam Abbatiam Fontis-Villelmi... et concessisse... quidquid aliud acquirere poterunt in Francalibus meis, jus meum eis dedisse, etc.
Libertates Vicecomitatus Fezenzagueti ann. 1294 :
Item fuit statutum,... quod si res Francales vendantur, de quibus certus census non solvitur annuatim, et prædictæ res Francales descenderent, fuissent, extitissent de Militia, vel prædictæ res fuissent, extitissent liberæ seu Francales ab antiquo, etc.
[]« 2 francalia » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 586c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCALIA2
2. FRANCALIA. Gall. Cuissard :
Rediit ad capellam eamdem, branchialibus, Francalibus et schineriis armatus. (Burch. Diar. I, 124. an. 1484).