« 2 franciscus » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 592b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRANCISCUS2
2. FRANCISCUS appellatus primum videtur, quicumque Francos frequentabat, dehinc nomen proprium
esse cœpit. Sic Francisci nomen ter repetitur in Charta
xi. sæculi ex Chartul. Major. monast. ch. 61. Occurrit etiam quidam
Franciscus absolute nominatus in Chartul. Dunensi, scripto ineunte sæculo
xii. teste Mabillonio tom. 5. Annal. Bened. pag. 438. Ita et Fratrum Minorum
institutor, qui Joannes Bernardo appellabatur, Francisci nomine insignis est ; sub
cujus titulo, anno post ejus mortem trigesimo secundo, consecratum fuisse altare in
ecclesia Corboliensi discimus ex Lit. S. Ludov. ann. 1258. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch.
466 :
In quo(oratorio)etiam duo parva altaria constructa sunt ; quorum unum, illud scilicet quod a dextris est, in honore beati Francisci ; et aliud a sinistris in honore beati Petri martyris de Ordine Fratrum Prædicatorum, decrevimus construenda.