« »
 
[]« 2 fraternitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 598a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRATERNITAS2
2. FRATERNITAS, Fratrum, seu Monachorum cœtus. Liberatus Diac. cap. 11 :
Quibus euntibus ad se, tale Eutyches reddidit responsum, hoc apud se esse decretum, ut nunquam egrederetur a sua Fraternitate, sed tanquam in sepulcro degeret in Monasterio. Fraternitas monacha,
apud Paulinum Epist. 3. extr. Ἀδελφιϰόν, apud Palladium in Hist. Lausiaca, Ἀδελφότης, in Vita S. Nili Junioris pag. 126. apud Theodorum Studitam in Vita S. Platonis num. 32. 37. Theosterictum in Vita S. Nicetæ n. 10. 12. 13. 47. etc. Vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 434. []