« »
 
[]« 6 fraternitas » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 600a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRATERNITAS6
6. FRATERNITAS, Fratriagium, Frareschia, dicitur Pars hæreditatis, quæ ad fratres primogeniti pervenit, ita ut quod ex bonis paternis ii possident, dicantur possidere ratione Fratriagii, eoque ipso a fratre primogenito in clientelam id teneant, eique hominium faciant : ille vero tam pro bonis, quæ ratione primogenituræ ipsi obvenerunt, quam pro iis, quæ ab universis bonis paternis aut maternis per Fratriagium decisa sunt, fratribusque postnatis obvenerunt, domino capitali hominium exhibeat. Ea est enim fratriagii natura, ut ex Bractono constat lib. 2. de Acquirendo rerum dominio cap. 35. § 1. et Fleta lib. 3. cap. 16. § 6. 7. Hinc intelligendus Nangius in S. Ludovico ann. 1256. ubi ait,
terram de Bovis et de Gornaio a terra de Couciaco per Fraternitatis partitionem fuisse decisam
 : quia nempe prædia ista primitus fuerant Domini Codiciaci, a quo ad filios secundogenitos pervenere, qui ob ea fratri primogenito Domino Codiciaci hominium præstiterunt, ratione Fraternitatis, quam Fraragium vocat Arestum ann. 1260. in 1. Reg. parl. f. 113. et aliud ann. 1269. apud Chopinum lib. 2. de Dom. tit. 4. § 8. ut et vetus Inquesta de juribus Monasterii B. M. de Bono-nuncio Rotomag. facta per magistrum Ricardum auctoritate Philippi Franc. Regis. Frairascam, Charta ann. 1094. ex Archivo S. Victoris Massil. Frerescam, Sententia arbitralis ann. 1234. ex eodem Archivo. Frairescam, Charta ann. 1233. ex parvo Chartulario ejusdem S. Victoris fol. 133. et alia ann. 1063. ex magno Chartul. fol. 91.
Frairescam seu virilem cum fratribus et sororibus successionem
, Statuta Massil. lib. 2. cap. 49. Frairesquam non semel, Testamentum ann. 1398. ex Schedis Præsidis de Mazaugues. Fraireschiam, Charta ann. 1281. apud Thomasserium in Biturig. pag. 730. Frarersiam et Frarirsiam, Charta ann. 1218. ibid. pag. 724. Frareschiam, vetus Charta a nobis laudata in ea, quam de hac re ad Joinvillam instituimus Dissertatione, quæ est tertia, Charta ann. 1273. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 198. Alia ann. 1344. tom. 2. pag. 493. Alia ann. 1334. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 175. etc. Fregreschiam, Consuetud. Lemovic. art. 83. Denique Fratriagium, Arestum ann. 1317. Franci nostri vulgo Frerage, et Freresche vocant ejusmodi partitiones bonorum paternorum, unde Frerager, et Frerescher, pro partiri inter fratres, Freragier, et Frarescheurs, pro cohæredibus passim usurpant Consuetudines municipales, Andegavensis, Cenomanensis, Pictavensis, et Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 130. 138. 140. In Libertatibus villæ de la Perouse ann. 1260. apud Thomasserium pag. 100. et 101. vox Fraresche pro quibusvis bonis, vel potius pro Escaeta usurpatur. Charta Guill. de veteri Ponte Militis ann. 1265 :
Nomine cambiationis seu permutationis concessimus Roberto de Veteri Ponte Militi Domino Curvavillæ fratri meo.... quidquid juris habebamus in villa Curvavillæ ratione Fraragii, in hominibus, in festagio, in haulis, in justitia, et in viaria, etc.
Tabularium Prioratus de Paredo fol. 28 :
In istis campis supranominatis totam Fraternitatem suam, quæ illi ex hæreditario jure debebatur, supradicto loco concessit. Portio Fraterna
dicitur in Arestis S. Martini [] hiem. ann. 1263. fol. 130. 1. Reg. Vide Probat. Hist. Monmorenciacæ pag. 134. Thomasserium in Consuet. localib. Bituric. cap. 36. et de Lauriere Præfat. tom. 1. Ordinat. Reg. pag. xix. ubi recte contendit Fraternitatem non fuisse tenuram ut Cangius explicat, sed proprietatis et possessionis titulum, quem ad se invicem habebant cohæredes, inter quos divisa fuerat hæreditas, vocesque Frarescher et Frerachier veteribus Gallis id unum sonare quod apud nos Diviser, Partager, Partiri, dividere.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. circ. 1060. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Rostagnus donavit nobis .... partem suam, quæ illi pertinet per Fraternitatem.
Charta ann. 1317. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 85 :
Ratione quarum (terrarum) dicti fratres sui fidem et homagium ipsi Guillelmo tanquam suo primogenito, causa Fratriagii et prout Fratriagium de consuetudine patriæ exigebat, facerent immediate.
Vide infra Fratrischa.