« 1 freda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 603a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FREDA1
1. FREDA, Ornamentum vel umbraculum, quod feretris et capsis Sanctorum superponebatur. Gl. MSS. ad Regestum Gregorii M. :
Absis est Freda, Operculum ligneum, quod retro altare fit super corpora Sanctorum.Monachus Altisiod. ann. 840 :
Hic Sanctorum Martyrum Alexandri et Crisanti pignora ab urbe Roma detulit, quæ in prædicta Ecclesia recondidit, Fredamque cum cancellis benigno studio exornavit.Gesta consulum Andegav. cap. 3. num. 26 :
Fecit præterea intusHist. Episcopor. Autisiod. cap. 20 :(altare)aliam absidam ex oricalco, cupro, et stanno fusilem.... ubi et hanc absidam electrinam posuit, secundamque Fredam desuper auro optimo et lapidibus pretiosis ornatam, etc.
Fredam vero quæ sacratissimo Corpori est superposita, Rex auro argentoque mirifice decoravit.Hericus Monachus de Miraculis S. Germani Autisiod. cap. 27 :
Post genitricis excessum, super adorandam beatissimi Germani memoriam.... regalibus expensis Fredam composuit, quæ auro argentoque elegantissime decorata, in nostram quoque duravit ætatem.Acta MSS. Maii tom. 5. pag. 236. ubi de S. Austregesili :
Circa autem mediæ noctis silentium visum est ei in eadem Ecclesia adesse quasi magnum fremitum ; hinc capsas sanctarum Reliquiarum concuti, hinc Fredam super sancto corpore impositam commoveri.Vide Fredum.
P. , 1766.
◊ Sed et pro ipsa capsa seu
theca reliquiarum occurrit, in Hist. translat. S. Baudelii inter Probat. tom. 1. Hist.
Nem. pag. 4. col. 2 : Cernebatur ferri geminas sanctorum Fredas, quarum alia habebat merita S. Baudelii martyris, altera vero Pauli et Amantii confessorum.