« »
 
[]« 1 fredum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 603b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FREDUM1
1. FREDUM, Freda, Fredus, Fridus, Mulcta, compositio, qua fisco exsoluta, reus pacem a Principe consequitur, vel ob violatam pacem publicam indicta, uti vult Vadianus. Nam frid, Germanis idem valet quod pax. Kero Monachus : Pacem, Fridu. Conradus Usperg. ann. 1152. de Friderico I. Imp. :
Cum ex nominis sui interpretatione Pacis dives vocaretur.
Idem ann. 1187 :
Quas litteras Alemanni usque in præsens Fridebrief, id est, litteras pacis vocant.
Papias : Freda, id est, bannum. Quo loco bannum est etiam mulcta, compositio. Fredum tamen a banno distinguendum contendit Coccius in Dagoberto pag. 179. Sed auctoritatibus inhærendum existimo quæ utrumque confundunt. Charta Caroli M. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 :
Et ubi Fredum ipsi Agentes, aut reliqui homines memoratæ Ecclesiæ acciperent, Freda ad ipsa loca Sanctorum deberent Christo præsule proficere in augmentum.
Alia Ottonis Imper. apud Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 72 :
Aut mallum tenendi, bannum vel Freda exigendi, etc.
V. Grimm. Antiq. Jur. Germ. p. 656. Eichhorn. Histor. Jur. German. § 71.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quæ mulcta cum fisco regio persolvebatur Fredum regale dicitur in Charta ann. 984. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 379 :
Quindecim debitales porcos in eadem curte, Freda regalia quæ Johannes[] habebat annuatim de manu Regis Francorum in Tutelensi castro.
Non omittendum tamen præter hanc mulctam fisco exsolutam, aliam fuisse compositionem seu mulctam illis persolvendam qui injuriam aut damnum passi fuerant.
Fredum fisco persolutum docent Lex Aleman. tit. 3. § 3. tit. 4. Lex Bajwar. tit. 6. § 3. tit. 10. § 4. Lex Frision. tit. 16. Capitularia Caroli M. lib. 3. cap. 30. lib. 5. cap. 185. Additio 4. Ludov. cap. 83. etc. Gregorius Turon. de Mirac. S. Martini cap. 26. ex eo Flodoardus lib. 4. Hist. rem. cap. 50 :
Affirmavit compositionem fisco debitam, quam illi Fredum vocant, a se fuisse reis indultam.
Interdum tamen freda fisco non exsolvebantur, sed judicibus ipsis, ut est in Lege salica tit. 52. § 4. tit. 55. § 2. in Decreto Chlotarii § 12. etc. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti apud D. Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag. 789 :
Qui vadem dederit quinque solidos de lege, dabit triginta denarios de Fredo : et hujus Fredi duæ partes erunt Præpositi ; tertiam vero Fartem habebit Major placiti. Si autem lex Abbatis fuerit, totum Fredum Major placiti habebit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interdum Ecclesiæ, dum in ea facinus in Clericos fuerat admissum. Leges Ludovici Imp. cap. 7. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 128. col. 1 :
Sanguinis effusio in Ecclesia facta cum furore, si in Presbytero fuerit, in triplo componatur, duas partes eidem Presbytero, tertiam pro Freda ad Ecclesiam, et insuper bannum nostrum componat. Similiter et de Diacono juxta compositionem in triplo componatur, et bannum nostrum componat. De Subdiaconibus similiter secundum suam compositionem in triplo persolvat. De unoquoque ordine Clericorum secundum suam legem compositionem in triplum faciat, et bannum nostrum persolvat. Similiter et de ictibus sine sanguinis effusione de unoquoque ordine Clericorum secundum suam compositionem cum triplo componatur, et bannum nostrum ; et qui non habet unde ad Ecclesiam persolvat, tradat se in servitio ejusdem Ecclesiæ, usquedum totum debitum persolvat.
Neque etiam fuit Fredum solida compositio a reo exsoluta, sed tantum pars tertia, quæ fisco aut judici exsolvebatur. Lex Rip. cap. ult. :
Fredum autem non illi judici tribuat, qui culpam commisit, sed illi, qui solutionem recipit. Tertiam partem coram testibus fisco tribuat, ut pax perpetua stabilisque permaneat.
Quæ verba ultima evincunt Fredum datum pro habenda pace. Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 14 :
Triplo componatur, duæ partes eidem Presbytero, tertia pro Fredo ad Ecclesiam, etc.
Adde Capitulare 3. ann. 813. cap. 2. 3. 4. Decretionem Chlotarii II. Regis cap. 9. etc.
Freda de quibuslibet causis, in Ecclesiarum possessionibus exigere vetantur judices, in privilegiis et immunitatibus a Principibus iis indultis ; ita ut quod ex his fiscus sperare potuerit, in Ecclesiarum usus, in luminaria locorum Sanctorum, vel in stipendia Sanctorum Dei convertatur. Quæ verba passim habentur in veteribus Chartis apud Marculfum lib. 1. form. 2. 3. et Beslium in Comitib. Pictavens. pag. 155. 165. Sanjulian. in Hist. Burgund. pag. 242. 274. Doubletum, et alios, Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 37. 62. 72. 76. 106. etc. Adde Chartam Dagoberti Reg. ann. 632. tom. 1. Hist. Lotharing. col. 250. Clodovæi II. ann. 638. tom. 1. [] Instr. Hist. Paris. pag. 20. col. 2. Decretum Conradi Reg. in Hist. Lugdun. inter Instr. pag. xxii. Miræum tom. 1. pag. 50. 128. et tom. 2. pag. 807. Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 62. 137. 144. et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frædum, Eadem notione, in Charta Ludov. Pii inter Instr. Hist. Alsat. pag. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fridum, Eodem significatu, in Charta Childeberti III. apud Felibian. Hist. Sandion. pag. xvi.
Fridum, in Charta Caroli C. inter Instrum. t. 4. nov. Gall. Christ. col. 225.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Freidum, pro Fredum, in Præcepto ann. 750. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 263.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fretum, in Historia Mediani Monasterii p. 13. et in Actis SS. Aprilis t. 2. pag. 93.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fretus. Charta Caroli M. ann. 781. pro Monasterio SS. Salvatoris et Juliæ Brixiens. in Bullario Casin. tom. 2. pag. 19 :
Sed sub immunitatis nomine cum omnes Fretos concessos valeant Rectrices ipsius Monasterii quietas vivere et sedere.
Altera ejusdem Caroli M. Charta pro Monasterio Sithiensi apud Mabillonium Diplom. lib. 6. Instrum. 198 :
Judiciaria potestas ibidem ingredere non præsumat quoquam tempore : nisi quod sub emunitatis munere omni tempore cum omnes Fretos vel bannos concessos pars ipsius Monasterii perenniter debeat possidere.
Fredum pro quavis exactione videtur interdum usurpari in aliquot Chartis, apud Duchesnium in Hist. Monmor. pag. 20. 22. Hemer. de Academ. Paris. pag. 33. Beslium in Episc. Pictav. pag. 33. etc.
Ab hac voce ortum habet, quæ passim et in usu apud Practicos, Frez, Frez des procez, pro litium ac causarum sumtibus et impensis. Aresta anni 1284. in Regesto Parlamenti fol. 70 :
Quod pro solvendis et aquitandis debitis et Fredis villæ suæ possent talliare, etc.
Arestum ann. 1538. in Tabul. Calensi :
Examen testium integraliter Fredis et expensis supradictorum appellantium fieret, etc.
Fridus, in Lege Salica Edit. Heroldi tit. 53. § 3. Capitul. Caroli M. de Partib. Saxoniæ cap. 15 :
Undecunque census aliquis ad fiscum pervenerit, sive in Frido, sive in qualicunque banno.
Fredus. Charta Dagoberti ann. 635. tom. 2. Hist. Meld. inter Instr. pag. 4 :
Sibimet omnes Fredos concessos debeat possidere.
Occurrit præterea in Lege Salica tit. 26. § 9. tit. 55. § 2. in Decreto Chlotarii § 12. in Lege Ripuar. tit. 46. § 1. in Legib. Henrici I. cap. 90. etc.
Freda, apud Papiam, et in Lege Anglior. tit. 7. § 5. in Lege Frision. tit. 16. 17. tit. 22. § 81. in Charta Caroli Calvi apud Camusatum in Antiq. Tricass. pag. 84. etc.