« »
 
[]« Frehta » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 604b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FREHTA
FREHTA, Modus agri, seu agri portio, Germ. Frehte. Charta ann. 1280 :
Ex una parte dimidia Frehta, ex altera parte dimidia Frehta.
In fine hujus Instr. Summa agrorum horum, etc. Vide Freta 2. Confer Scherz. Glossar. Germ. in hac voce. Alio sensu, scilicet pro corvata in Chart. ann. 865. apud Neugart. in Alem. num. 430 :
Censum inde, id est unius servi Frehtam absque diebus et feminæ operibus singulis annis persolvant.
Jura Mauri-Monast. ann. 1144. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 229 :
Decimam dabit ex suo manso quod tamen Frehtas bene sibi recompensatur, plures enim habet.
Ibid. pag. 230. Fretis.