« 2 fretta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 607a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRETTA2
2. FRETTA, Conductio navis onerariæ, Gallice le Fret. Item, Pretium quod pro vectura
quarumlibet mercium solvitur tum locatori, tum nautis. Præceptum Edwardi I. Reg. Angliæ
ann. 1285. apud Rymerum tom. 2. pag. 298 :
Navis, in qua mercimonia vel vina fuerint cum toto apparatu, annulus magistri navis in digito suo portatus, victualia nautarum, utensilia... monile, zona et ciphus argenteus magistri navis... erunt quieta de auxilio ad ejectionem maris prædictam. Et etiam salva sit nautis Fretta vinorum et aliorum bonorum in navi existentium, quæ talia fuerint. Et magister navis amittat Frettam suam de doleis seu bonis in mari sic projectis. Et omnia alia bona in navi existentia tam nautarum quam mercatorum, ut vina, etc. exceptis navis utensilibus... et Fretta de bonis quæ salva fuerint, ut prædictum est de cætero debent appreciari in auxilium restitutionis bonorum extra navem per hujusmodi tempestatem ejectorum.