« »
 
[]« 1 fretum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 607a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRETUM1
1. FRETUM, Rivulus canalis, Bras d'eau. Charta S. Bonifacii Archiep. Moguntini apud Browerum lib. 1. Antiq. Fuld. cap. 4 :
Et ab ostio ejus sursum, usquequo ipsum flumen dividitur in Freta : inde transit inter media Freta, quæ nasci videntur de flumine Fulda.
Form. MSS. Senens. ann. 1414. ex Cod. reg. 4726. fol. 3. r°. :
Quod ædificium et molendinum,... cum Fretis, steccaris, goriis, etc.
Fraite, eadem notione nostris. Le Roman d'Athis MS. :
Ce est à tart qu'il s'en repente
De l'escoutie qu'il ot faite
Quand il passa tout seul la Fraite.
Infra :
Jusqu'à la Fraite le ramaine, etc.
Ibidem :
Oultre la Fraite tost s'en vet.
Vide alia notione in Fredum 1.
Fretosus Locus, Fretis impeditus, seu rivulis et canalibus. Isidorus Pacensis Episcopus in Chronic. æra 769 :
Montana Vaceorum disecans, et Fretosa et plana percalcans, terras francorum intus experditat, atque adeo eas penetrando gladio verberat.
Ubi Rodericus Toletan. in Hist. Arab. cap. 13 :
Fretosa [] dissecans, et montana præcalcans Rodanum etiam dissulcavit.
Idem Rodericus cap. 16 :
Et dum per devia et Fretosa cursitant.
Quo loco Schottus, Fruticosa legendum putat. Vide Fraustum.