« Frigor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 609b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRIGOR
FRIGOR, Frigus. Ugutio, et ex eo Joannes de Janua :
Frigores, Febres, quæ faciunt homines frigere.Gloss. Lat. Gall. :
Frigores, Froidures de fievres.Gloss. Lat. MS. Reg. :
Frigor, Timor, vel Algor, Frigus.Poeta infimi sæculi MS. ex Bibl. Thuana :
Vita S. Romani Presbyteri MS :Est febris Frigor, hiemis quoque mach... frigusA frigo, frigis, seu frigeo, dicis utrumque.
Pariter qui Frigoribus torquebantur, a dæmonibus obsessi, etc.Vita S. Eparchii, apud Labbeum :
Febricitantes typo Frigoris, quartanis videlicet et quotidianis febribus afflicti.Typus Frigoris, in Vita S. Severini Abb. Agaunensis num. 3. Messianus in Vita S. Cæsarii :
Quidam jam totus frigore quartanæ febris incurrit, atque tremebundus ambulat.Mox :
Da mihi de pannis S. Cæsarii, propter Frigora, quia multos jurant, etc.Rursum :
Ego hodie febrim patior, et jam totus tremo.Vide Fortunatum in Vita S. Germani Paris. cap. 20. eumd. in Vita S. Paterni cap. 3. et in Vita S. Radegundis cap. 20. Acta Elevationis S. Agricolæ num. 4. Faustum in Vita S. Severini Abbat. Agaun. cap. 1. Herardum Turon. in Capitul. cap. 3. etc.
Frigus Febrium, Eadem notione, apud Gregor. Turon. lib. 4. de Vita S. Martini cap. 21.
Frigora, eidem de Gloria Confess. cap. 24. 85. et in Vita S. Vodali Benedicti n.
15. Febrium Frigora, in Vita S. Genovefæ n. 37. Rigores Frigorum, apud
Julium Africanum lib. 5. Hist. Apostol. Frigora et febrium typi, apud Apul. de
Herbis cap. 21.
Frigoritio, Gregorio Turon. de Glor. Confess. cap. 21.
Frigoratio, eidem in Vitis Patr. cap. 8. nisi legendum sit Frigoritio.
Frigoreticus Morbus, pro ipsa febre, apud Hepidannum in Vita S. Wiboradæ lib. 1. cap. 27.
Frigoretici, Ipsi febricitantes, apud Gregor. Turon. lib. 1. de Miracul. cap. 6. 73. 101. lib.
2. cap. 44. 49. de Gloria Confess. cap. 15. 16. 21. 25. lib. 1. de Mirac. S. Mart. cap.
34. 38. etc. de Vitis Patr. cap. 8. etc. lib. 5. Hist. cap. 10. Frodoardum in Hist. Eccl.
Rem. lib. 2. cap. 14. lib. 4. cap. 44. Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 55. in
Chron. Lobiensi pag. 591. in Translat. Reliq. S. Rigoberti Archiep. Rem. n. 5. in Actis
Elevat. S. Agricolæ num. 4. etc.
◊ Petrus-Maria Campus in Vita B. Conradi Eremitæ cap. 8. scribit,
etiamnum a Siculis quartanam febrim Frigoris vocabulo appellari. Est
autem his locis Frigor idem, quod Græcis ῥίγος,
Frigus febrium : unde ipsa febris eodem donatur nomine, τεταρταῖον ῥίγος, quartana febris, apud Annam Comnenam lib. 7. pag. 212.
ἐπιϐολὴ ῥίγους, frigoris in febre accessio, et
ῥίγη περιοδιϰά, rigores febrium circuitu redeuntes,
apud Medicos, ῥιγιαζόμενοι, Frigoretici, apud
Palladium in Hist. Laus. cap. 12. Horrorem aut Frigus patientes, apud Alexandrum
Iatrosophistam lib. 1. Passion. Accessiones, quæ cum Rigore fiunt, apud eumdem lib.
2. cap. 77. Celsus lib. 3. cap. 3 :
Frigus voco, ubi extremæ partes membrorum inalgescunt : horrorem, ubi totum corpus intremit.Est autem horror in febribus, uti Galenus lib. 2. de Differentiis febrium tradit, inter rigorem et frigus medius, rigore quidem minor, frigore vero major : et tanto quidem major frigore, quanto minor rigore, æqualiter absistens extremis utrisque, et in medio eorum existens. Vide Notas ad Alexiadem pag. 339.