« Friscum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 612a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRISCUM
FRISCUM, Ager incultus, eremus, nondum proscissus. Charta ann. 1237. in Tabulario Abb.
Frigidi montis fol. 68 :
Contuli quoque dictæ Ecclesiæ unam minatam Frisci contigui pratis ejusdem juxta curtillum Verreriæ.Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 56 :
Et de communia pasturæ in Friscis et dominicis suis, etc.Charta Goffredi Comitis Andegavensis ann. 1048. pro fundatione Abbatiæ Omnium SS. Andegav. tom. 4. Galliæ Christ. pag. 698 :
In curte S. Dionysii.... perdonat Comes vacatium totum, et frumentagium, et multosSed ut verum fatear, mendum hisce verbis subesse arbitror : quippe in Adversariis meis, ubi hæc Chartra habetur, lego :(multones), agnos, Friscum, gagium, et bidannum ad 15. dies, etc.
In curte S. Dionysii per totam terram Canonicorum perdonat Comes vinagium totum, et frumentagium, et multonagium, Friscengagium, et bidannum ad 15. dies.Vide Frisengagium.
Frescus. Vetus Charta apud Somnerum in Tractatu pag. 182 :
Reddendo inde nobis 2. marcas argenti.... pro omni servitio, nisi quod debet wallare secundum quantitatem illius terræ intus et extra, tam contra salsam, quam contra Frescam, sicut cæteri, et curiam nostram sequi. Vignes en Fresche,in Regesto Ludovici Regis Siciliæ pag. 59. Frisches apud Escornæum in Durdano pag. 76.
Laisser les gaaignages sept ans en Frichete, in Stabilimentis S. Ludovici lib. 1. cap. 161. Friez et savart, in Consuet. Claromont. art. 120. Frische, savart, ou ruine, in Remensi art. 264. Statutum Glocestrense ann. 6. Edw. I. Regis Angl. cap. 4 :
Et celui, qui la terre tient issint charge la lesset giser Fresh, etc.Voces porro nostris notas, Frés, pro recens, novus, Freschement, pro recenter, Eau Fresche, pro aqua recens, ab ejusmodi agris incultis et nondum proscissis, etymon ducere admodum probabile est : unde et Novalium, id est, recentium, appellatione etiam donantur. Vide Frocus in Fraustum.
Frichium, in Charta ann. 1289. ex Tabul. Fossatensi fol. 97 :
In dictis tribus arpentis terræ seu Frichiorum nihil juris sibi retinendo.Charta Henrici de S. Suppleto pro Ecclesia B. M. Cameræfontis ann. 1224. ex Archivo ejusdem Ecclesiæ :
Recognovit se dedisse prædictæ Ecclesiæ in perpetuam eleemosynam unam peciam prati... sitam in Frichiis de S. Suppleto.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frischium. Litteræ Philippi Regis Franc. de contentione inter Præpositum Paris. et D.
Simonem de Maciaco datæ apud Meledunum ann. 1276 : Eundo directe per lineam usque ad ulmum Frischii de minellis... necnon in tribus domibus cum Frichio et vineis continentibus circiter 12. arpenta.Legitur rursus in Chartulario S. Vandregesili tom. 2. pag. 593.