« »
 
[]« Frithstoll » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 613b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRITHSTOLL
FRITHSTOLL, fritstoll, Asylum, Sanctuarium, refugium, ex Saxon. frid, pax, et stol, sedes, cathedra : stov, locus. In Chartis immunitatum ecclesiæ S. Petri Eboracensis, confirmatis anno 5. Henrici VII. exponitur Cathedra quietudinis vel pacis, ut et apud Ricardum Hagulstadensem de Statu Ecclesiæ Hagulstad. cap. 14 :
Quod si aliquis vesano spiritu agitatus diabolico ausu quemquam capere præsumpserit in cathedra lapidea juxta altare, quam Angli vocant Fristoll, id est, Cathedram quietudinis vel pacis, vel etiam ad feretrum sanctarum reliquiarum, quod est post altare, hujus tam flagitiosi sacrilegii emendatio sub nullo judicio erit, etc.
Eadem habentur in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 135. et apud Gul. Prynneum in Libertatib. Eccles. Angl. tom. 3. pag. 1102.
Erant hujusmodi cathedræ complures in Anglia, præter Eboracensem istam et Hagulstadensem : Beverlaci autem celeberrima, quæ priscorum Regum benignitate, asyli nacta privilegium, tali honestabatur inscriptione :
Hæc sedes lapidea Freedstoll dicitur, i. pacis cathedra, ad quam reus fugiendo perveniens, omnimodam habet securitatem.
Occurrit Frithstol pro refugio, in quadam versione Psalmi 17. Frithstow, pro asylo, in Præfatione Legum Aluredi, et significat præterea palatium, quod Regiæ asyli jure gaudeant.