« »
 
[]« Frivola » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 613b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRIVOLA
FRIVOLA, Σϰευάρια εὐτελῆ πάνυ, in Gloss. Gr. Lat. Apud Festum, Frivola sunt proprie vasa fictilia quassa ; unde dicta Verba Frivola, quæ minus sunt fide digna. Sed et apud Juvenalem Satyr. 5 :
Et ne te teneam, Romanorum omnia Regum
Frivola.
Utuntur quoque Seneca, Sueton. et alii recentiores. Vide Pandect. in L. Solutum de pign. action. (fr. 11. § 5. lib. 13. tit. 7.) et superius Fribula.