« »
 
[]« Frontale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 615c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRONTALE
FRONTALE, Προμετώπιον, in Gloss. Gr. Lat. MS. Edit. Προμετωπίδιον, Gloss. Lat. MS. Reg. : Mitra, vitta, Regalis corona, Frontalis, seu Amictus. Gloss. Græc. Lat. : Κεφαλόδεσμος, Frontale, capitale. Vox Livio lib. 37. usurpata. Vide Glossar. med. Græcit. in Κεφαλαρέα et Κεφαλοδέσμιον col. 641. 642.
Frontale, et Frontalis, Lindwodo est
Apparatus, pendens in fronte altaris, qui apparatus alias dicitur Palla
. Durandus lib. 1. Ration. cap. 3. n. 32. Frons altaris aurifrisio ornatur, etc. Chronic. Gemblacense pag. 528 :
Fecit tabulam argenteam,... Frontale quoque ad altare S. Exuperii Martyris.
Provinciale Ecclesiæ Cantuar. lib. 3. tit. 27 :
Frontale ad magnum altare, cum tribus tuellis, etc.
Charta Cinduasinthi Regis Gothorum in Hispania, æræ 683. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordinis S. Benedicti :
Offerimus vasa altaris, calicem argenteum et pateram, Crucem argenteam similiter deauratam : vestimenta altaris omnia ad plenum, sive Frontalia, sive principalia, etc.
Alia Ordonii Regis æræ 960. apud eumdem tom. 3 :
Vestimenta altaris, Frontales, pallas, velos principales, qui [] inter vestibulum et altare dependent, etc.
Alia Sisnandi Episcopi Iriensis æræ 952. apud eumdem tom. 4 :
Ministeria Ecclesiæ, id est, calicem argenteum, Crucem argenteam, signos, Frontales, pallas, vellos, et alios duos calices, etc.
Charta Aldegastri, filii Sylonis, Regis Ovetensis, ann. 781. apud Sandovallium :
Et una cruce de argento, et duas de ligno, et quatuor Frontales de serico, et duas campanas de ferro, etc.
Alia Ferdinandi Magni Regis æræ 1101. apud eumdem Yepez tom. 6 :
In prædicto loco ornamenta altariorum, id est, Frontale ex auro puro, opere digno, cum lapidibus, smaragdis, safiris, et omni genere pretiosis et olovitreis : alios similiter tres Frontales argenteos singulis altaribus, etc.
Alia ejusdem Regis :
Frontales tres auro fusos.
Charta æræ 1111. apud eumdem Yepez tom. 6 :
Item ministeria, Frontale argenteo et exaurato, et retrofrontale argenteo pensante solidos quingentos.
Ibidem :
Frontale Grezisco, casulla. Grecisca una, etc.
Charta Ferdinandi Imper. Hispaniæ æræ 1191. apud eumdem tom. 7 :
Tres Frontales, duos de ciclaton : infulas 3. unam de ciclaton, etc.
Visitatio Thesaurariæ S. Pauli Londinensis ann. 1295 :
Unum Frontale de nigro sameto, cum barris et vineis de aurifrigio bono, ad majus altare. Item aliud Frontale strictum, cum pluribus diversis scutis : et in medio breudantur imagines Crucifixi, Mariæ et Joannis,... ad idem altare.
Alibi :
Item Tabula Frontalis et superfrontalis bene depicta,... pannus Frontalis de Baudekino, et pannus superfrontalis de rubeo cendato cum turrilibus et leopardis deauratis.
Testam. ann. 1344. in Tabular. S. Victoris Massil. :
Ornatus altaris, ut Frontale de opere Anglicano quod habeo eidem ecclesiæ tribuatur.
Adde tom. 4. Monarchiæ Lusitanæ pag. 260. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frontalium. Leges Palatinæ Jacobi II. Regis Majoric. inter Acta SS. Junii tom. 3. pag. lxxii :
Hoc idem esse in nostra capella præcipimus ; necnon tuabolæ et cuzini et Frontalium et alia, de quibus in Ecclesia copiose haberi nostræ intentionis est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frontallum, Eadem notione. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 43 :
Hunc censum emit Gaufridus Cellerarius de argento, quod remanserat de Frontallo S. Dompnoli ad opus Ecclesiæ perpetualiter remanendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frontella.
Frontellam altam et Frontellam bassam de velvet rubeas cum foliis aureis brouderatas
Abbatiæ S. Dionysii tradidisse dicitur Henricus V. Rex Angliæ ann. 1425. apud Rymerum tom. 10. pag. 346.
Frontellum, vel Frontellus, ex Gall. Fronteau. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 12 :
Frontellum ad quodlibet altare.
Statuta Walteri Archiep. Eborac. ann. 1250. et Synodus Mertonensis ann. 1300. cap. 4 :
Frontale ad magnum altare.
Inventarium Ecclesiæ Noviom. ann. 1419 :
Item unum paramentum altaris, videlicet Frontellum et dossellum de bougueranno albo et nigro.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Frontale, Pars anterior cujusvis rei. Gesta Episcop. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 391 :
Isti anuli appositi sunt de mandato ipsius Episcopi ad Frontale capsæ beatissimi Juliani.