« »
 
[]« Froyre » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 617c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FROYRE
FROYRE, Eadem notione, sed latiori, ut supra vox Fodrum. Donatio anni 1317. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 167. col. 1 :
Item fuit actum quod ipse D. Dalphinus teneatur et debeat emere Froyre et aisinas domorum et fortalitiorum locorum prædictorum de Medullione, de Buxo... quod et quæ nunc sunt in domibus et fortalitiis, et de ipsorum pretio ipsi D. Raymundo... solvere... et soluto ipsius Froyre seu ipsarum aysinarum pretio, nihilominus idem D. Raymundus ad vitam naturalem ipsius, et quantum fuerit in humanis, ipsorum omnium usumfructum habeat, sicut habet nunc in illis quæ habet, ita tamen quod ea vel aliqua ipsorum idem D. Raymundus non possit, nec debeat alienare, vel ad partes alias quovis modo, occasione vel causa transferre quod in ipsis domibus et fortalitiis, ut propria dicti D. Dalphini, debeant remanere.
P. Carpentier, 1766.
Testam Ludov. comit. Valent. ann. 1345. ex Cod. reg. 6008. fol. 97. r° :
Item legamus eidem consorti nostræ totum Froyre nostri hospitii et totam vessellam nostram argenteam ad vitam suam ; et post ejus mortem, volumus quod dictum Froyre ad dictum hæredem nostrum revertatur, et dicta vaissella hospitali pauperum Christi de Bavio erogetur.
Vide supra Frodium.