« »
 
[]« 1 fructuarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 618c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUCTUARIUS1
1. FRUCTUARIUS, Officium in Domibus regiis : cui fructus, atque adeo candelarum et ceræ cura incumbit, in Ordinatione Hospitii S. Ludovici Regis ann. 1261. vulgo le Fruitier. Liber niger Scaccarii pag. 351 :
Fructuarius in domo comedet, et iii. den. hominibus suis.
Officium ipsum Fructuaria dicitur. Valet de la Fruiterie, in Chron. Flandr. cap. 72. Vide Hist. Dalph. tom. 2. pag. 394. ubi fusius de Officio Fructuariæ, et supra in hac voce. Apud Jurisc. Fructuarius est qui percipit fructus, non ut fundi dominus, sed tanquam usufructuarius ; atque hac notione sumitur in Digesto et in Chartis non semel.
L. Favre, 1883–1887.
Significat quoque Fruitier ut in Cart. N. D. Paris. III. 62. an. 1238 :
Super domo defuncti Richardi Fructuarii centum solidos.