« »
 
[]« Frumentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 619c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FRUMENTUM1
FRUMENTUM. Quodnam granum ea voce in veteribus Chartis certo significetur, quanquam rem omnibus gratissimam utilissimamque definiendo facturum me existimem, pronuntiare tamen non ausim ; sed quod mihi probabilius videtur, re attente perpensa, proponam. Frumenti itaque vocabulo sæpe sæpius designatum opinor triticum purum, nec aliis granis mixtum ; quo sensu etiam nunc Froment dicimus. Hujus sententiæ vadem habeo Arestum parlam. Paris. ann. 1276. ex Reg. 2. Olim fol. 32. r° :
Baillivo ad sui defensionem dicente, quod Frumentum ad dictam granchiam non veniebat ; sed de meliori blado, quod ad dictam granchiam et ad dictum molendinum veniret, dictos decem modios paratus erat solvere, nec ad alium bladum solvendum tenebatur... Pronuntiatum fuit quod dictus capellanus Frumentum habere debebat vel valorem ; etiamsi ad dictam granchiam et molendinum non veniret Frumentum.
Unde colligitur infirmum omnino esse, quod opponi potest, argumentum, præstationem nempe ex frumento nonnumquam exigi, ubi frumentum non crescit, atque adeo de quolibet grano tunc esse intelligendum []  : minime quidem ; eo enim casu aut aliunde habebatur frumentum, aut præstatio pecunia redimebatur. Dubiam nihilominus aliquando fuisse hujus vocis significationem, probant Instrumenta, quæ scrupulosius frumenti genus exprimunt. In exemplum sit Tabul. eccl. Noviom. :
Frumentum tale, quale fertur ad molendinum, ab hoc censu hordeum et avena excluduntur.
Vide in Bladum.