« »
 
FUNDA 1, FUNDA 2.
[]« 1 funda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 626c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDA1
1. FUNDA, Bursa, crumena, Italis. S. Bonaventura in Vita S. Francisci cap. 7 :
Fecit ut appareret... in via crumena magna pecuniis intumescens, quam usitato vocabulo illius regionis homines, (Apuli) Fundam appellant.
Hoc sensu accepisse Macrobium 2. Saturn. cap. 4. opinantur viri docti :
Cumque accessisset ad sellam, demissa in pauperem Funda manu paucos denarios protulit, quos Principi daret.
At Cujacius fundum in MSS. legi observat. Gloss. Lat. Græc. : Ventralis, ϰοιλιόδεσμος. Est autem ventralis, vel ventrale, non modo tegumentum ventris, sed et sacculus pecuniæ ad usum quotidianum necessariæ gestandæ accommodatus, et sub ventrem appensus, apud Ulpianum leg. 6. De Bonis damnator. Vide Waddingum in Annalib. Minor. ann. 1222. num. 25. []
Proprie vero Fundam appellarunt recentiores locum publicum, in quem conveniunt Mercatores de rebus suis et commerciis invicem acturi, quod in eo deponatur communis eorum thesaurus vel pecunia ad eadem commercia, atque adeo merces ipsæ. Ejusmodi sunt Bursæ Antuerpiensis, Amstelodamensis, et similes. Pacta inter Venetos et Principes seu Barones Regni Hierosol. ann. 1123. apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25 :
Unde ipse Rex Hierusalem, et nos omnes, Duci Veneticorum de Funda Tyri, ex parte Regis, in Festo Apostolorum Petri et Pauli, 300. in unoquoque anno Byzantios Saracenatos, ex debiti conditione persolvere debemus.
Charta Amalrici Regis Hieros. apud Ughellum tom. 3. pag. 474 :
Molendinum et balnea juxta Fundum mercatorum.
Charta Balduini Reg. Hierosol. ann. 1184 :
Libertatem dedit in porta, Funda, cathena, pondere et mensura, ut possent emere, vendere, et intrare et exire per totum regnum Jerosolymitanum.
Ibid. :
Decem bisantios de assisia Odonis de S. Amando ad Fundam Accon annuatim recipiendos.
Ita Fundam legendum in Diplomate Conradi Imp. ann. 1147. (non 1187. ut editum) pro Pisanis, apud Ughellum tom. 3. pag. 488. 489. pro Fundum. Sic etiam apud Joinvillam in S. Ludovico pag. 62. pro la soulde, restituendum monuimus la Fonde, quam ait fuisse quamdam mercatoriarum officinarum seriem :
Ils bouterent le feu par tous les endroiz de la Soulde, là où toutes leurs marchandises et leur avoir de pris estoient.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Fonte, eadem notione. Joinvill. in S. Ludov. edit. reg. pag. 35 :
Il bouterent le feu en la Fonde, là oû toutes les marcheandises estoient et tout l'avoir de poiz.
Versio Gallica Guil. Tyr. ibid. in Glossar. :
En la Fonde de Tyr, se la cite estoit conquise, otroierent au duc et au commun de Venise à tousjours, à rendre trois cens besans Sarrazinois le jour de la feste de S. Pierre et S. Pol.
Vide mox Fundacagium.
Fundicus, Eadem notione, et eadem origine : Itali etiamnum Fundaco vocant, quod anteriores Fundam, vel nostri Fonde. Dom. de Breves in Itinerario Turcico pag. 34 :
Les Fondics sont magazins, où se serrent les marchandises, qui sont apportées des Indes et de Perse par la voie d'Alep,... les marchands y logent aussi.
Michael del Molino in Repertorio Foror. Aragon. in v. Feria :
Sicut apud Christianos dicitur el Mercado, et apud Saracenos el Alfondiga, etc.
Unde vox videtur Arabica. Chron. Casin. lib. 3. cap. 57 :
Fundicum in Amalfi cum pertinentiis suis.
Adde lib. 4. cap. 10. Gervasius Tilleberiensis in Otiis Imperial. MSS. decisione 3 :
Majuma Gazæ Emporium, id est, locus negociationis, qui Fundicus vulgo nominatur.
Statutum Honorii IV. PP. pro Regno Neapolit. ann. 1285. apud Odoricum Rayn. hoc ann. num. 39 :
Liceat cuilibet.... frumentum et alia blada, necnon et legumina, de propriis terris, massariis atque redditibus habita sine jure exituræ, Fundici, seu dohanæ in loco, in quo victualia recipiantur... deferre.
Diploma Roberti Regis Neap. ann. 1321. apud Waddingum :
Item domus, seu apothecæ, quæ videntur esse duo Fundici... in civitate Neapolit.
Sancia Regina Jerusalem et Siciliæ ann. 1325 :
Universis de Consilio Massiliæ. Veridica insinuatione accepimus, quod in Alexandria est quædam domus, quæ vocatur Fundicus Massiliensium.
Passim occurrit eadem vox in Chartis Massil. et [] apud Murator. tom. 6. col. 265. 432. 472. 596. etc. Vide Rocchum Pirrum in Notitia Eccl. Sicil. tom. 1. pag. 143. et Ughellum tom. 4. pag. 1165.
Fonticus, Eodem significatu. Bernard. de Breydenbach in Itinerario T. S. ubi de Alexandria :
Est autem Fonticus domus grandis, in qua negotiatores et merces eorum conservantur, ubi et forum rerum venalium habent.
Vita B. Henrici Baucens. Junii tom. 2. pag. 374 :
Adeo multiplicavit copia pauperum et infirmorum, quod circum circa plateam dictæ Ecclesiæ de domo et sub Fontico et juxta palatium Episcopatus... ipsi Pauperes et debiles morabantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fondicus, Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ad ann. 1162. apud Murator. tom. 6. col. 280 :
Pisani... armata manu causa deprædandi ad Fondicum Januensium venerunt... Pisani autem invadentes eorum Fundicum, pecuniam, quam ibi invenerunt, valentem triginta milia perperorum ceperunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fondechus. Chronicon Parmense ad ann. 1304. apud Murator. tom. 9. col. 850 :
In quo prælio civitas Florentiæ......... combusta fuit... cum omnibus Fondechis et mercationibus et drapperiis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fundicum. Regimina Paduæ ad ann. 1301. apud Murator. tom. 8. col. 427 :
Et factum fuit Fundicum bladi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fundaceus, Species currus, ut videtur, sic dicti quod eo veherentur merces in Fundacum. Chronic. Parmense apud Murator. tom. 9. col. 772 :
Multi fuerunt capti, qui veniebant privati in plaustris fœni et palearum et in vegetibus aut in Fundaceis.
Alfundicus, Taberna, officina mercatoria. Charta Ximenæ Diaz, uxoris Roderici Diaz, cognominati el Cid, æræ 1101. Apud Anton. de Yepez in Chron. Ord. S. Benedicti tom. 7 :
De molendinis, et valneis, de tendis vel tabernis, de Alfundicis vel de domibus, de furnis, etc.
Fundicus, Præstatio pro mercibus, quæ in Fundicos invehebantur. Charta ann. 1251. apud Ughellum tom. 7. pag. 1340 :
Libere vendant et emant sine Fundico et datio.
Occurrit etiam in Constitut. Siculis lib. 1. tit. 89.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fundicare, Fundicum seu præstationem pro mercibus solvere. Constitut. Siculæ lib. 1. tit. 89 :
De officio magistrorum Fundicariorum... Fundicare seu dohanare compellant.
In novis Statutis :
Fundicari seu dohanari mandavimus.
Fundicarius, Præfectus officinis, in Constitut. Neap. lib. 1. tit. 84. et 87. apud Anonymum de Gestis Friderici II. Imp. pag. 877. et Murator. tom. 8. col. 609.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fundegarius, Eadem notione, in Statutis Massil. lib. 1. cap. 18. § 2 :
Et quod vinum aliquorum non Massiliensium non facient, vel permittent vendi vel mitti in dictis fundicis quandiu erit ibi vinum Massiliensium ad vendendum, et quod non conducent vel conduci permittent, aut alias qualitercumque haberi sustinebunt botigas aliquas extraneis scilicet, non Massiliensibus aliquibus sine voluntate expressa, habita licentia dicti Fundegarii fundici supradicti.
Occurrit ibidem non semel.
Fundacus, Eadem notione, qua Funcus. Ricardus de S. Germano in Chronic. ann. 1232 :
Statera erit in Fundacis, et nihil recipietur pro ea.
Apud Murator. tom. 7. col. 130. habetur Fundicis. Occurrit præterea in Diplomate Boemundi I. Principis Antiocheni apud Franciscum Nigrum in Cruciata pag. 99. in Charta Caroli I. Regis Siciliæ ann. 1177. [] et in alia marchionis Montisferrati apud Ughellum tom. 7. pag. 807. tom. 3. pag. 487. Fundaco etiam habet Joannes Villaneus lib. 12. cap. 20. ex quibus emendanda Chronica Pisana Ughelliana ann. 1163 :
Magnum Fundatum cum turri et porta ferrea ex tunc incœptum fuit.
Ann. 1166 :
Et Fundatum in cubilia Pisis habere concessit.
Ann. 1268 :
Fundatum etiam Pisanum ad portum dextruxit.
Ubi pro Fundatum, legendum Fundacum.
[]« 2 funda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 627c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDA2
2. FUNDA, Genus piscatorii retis, quod in fundum mittatur, apud Papiam.