« »
 
[]« 1 fundamentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 628b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUNDAMENTUM1
1. FUNDAMENTUM. Charta Benedicti PP. apud Ughellum, tom. 1. Ital. sacr. pag. 117 :
Item concedimus et confirmamus Fundamentum in integrum, qui vocatur Avion, et montem Jordani, etc.
Idem esse quod Fundus, manifestius docet Charta Blanchæ Trecensis Comitissæ ann. 1212. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 830 :
Qui vendit domum cum Fundamento, domino dat quatuor denarios et emtor quatuor, et duos villico pro cyrotecis ; et qui sine Fundamento vendit, nihil dat.
Vide Fundamen.