« »
 
[]« 2 furcare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 632c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURCARE2
2. FURCARE, vox fori Anglici, cum vir et uxor in jus vocantur et uterque essonium proponit : tum enim illud furcari, [] (Gall. Fourcher,) dicitur, id est, duplex fit, etc. Radulfus de Hengham in Magna cap. 9 :
Caveant vir et mulier implacitati, quod semper in Essonio alterius alter compareat, quamdiu Furcare possint, et cum ultra non possint, concurrant eorum essonia in suis locis. Alter autem illorum tantum unum essonium de malo lecti habere potest. Hæc autem omnia dico de pluribus participibus, ubi terra impertita est, seu tenementum, videlicet de Furcatione essonii, et de defaltis provenientibus, etc.