« Furcia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 633a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURCIA
FURCIA, Furquia, Furcensis Moneta. Observat Marca in Hist. Beneharn.
lib. 4. cap. 16. § 8. in monetis Vicecomitum Beneharnensium Morlanensibus, hæc verba
fuisse descripta :
Honor furciæ morlani, easque monetas, Furcenses in veteribus Chartis appellari, a Furcia, seu Furquia, Palatio veterum Vicecomitum Beneharnensium ita nuncupato. Certe Furquia videtur idem sonare quod domus, vel mansio, in Tabulario Lascarrensi ann. 1025. apud eumdem Marcam lib. 6. cap. 13. n. 2 :
Præterea Raimundus Garsiæ vel ejus successor debet stare justitiæ Domino Gastoni et suis clamantibus pro castro de Navalhes apud Lascurim, vel apud Pau, vel apud Forquinam Morlan.Charta anni 1208. in Regesto Carcasson. pag. 19 :
In mansionibus et Furquiis, quarum proprietas pertinebat ad Monasterium Crassæ.Proinde hæc verba :
Honor Furciæ Morlani,nihil aliud volunt, quam Feudum domus Morlanensis.