« Furfart » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 634a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURFART
FURFART, Telonei species, forte idem quod Jus transitus, passagium : nam
Germanis id vocis transitum sonat. Charta Leopoldi Ducis Austriæ ann. 1198. in
Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 18 :
Præfatæ Ecclesiæ ac fratribus donavit, ut bona ipsorum ubique apud thelonea sive mutas suas absque vectigali, et eo, quod dicitur Furfart, et penitus absque omni juris persolutione libere tam per terram quam per aquam ducerentur.Occurrit rursum infra, et pag. 27. 29.
P. , 1766.
◊ Vocisinterpretationem
asserit Charta Berth. Patav. episc. ann. 1253. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 101.
col. 1 : Vobis ergo præcipiendo mandamus, ne ab ipsorum navibus dictos sales deferentibus, neque telonium neque mutam, nec de transitu quod Furfarth appellatur, neque ullius juris nomine quidquam exigatis.