« »
 
[]« Furiella » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 634b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURIELLA
FURIELLA, f. vocabulum fictum maleque exaratum a Græco θύελλα, Procella. Acta SS. Justinæ et Cypriani Mart. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1627 :
Ergo Crucifixus major te est ? Dicit illi diabolus : Etiam major est omnibus, quia per ipsum misertus Deus mundo. Quæcumque autem gerimus hic et errare facimus homines, ibi Furiella est aerea, et stimuli ignei, et infiguntur in eis, et colliduntur sive angeli transgressores sive homines, et omnes qui deseruerunt Deum, et sic cum furca ignis efferuntur ante tribunal Crucifici.