« »
 
[]« Furlongus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 634b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FURLONGUS
FURLONGUS, Furlongia, Forlonga, Ager, campus, continens complures acras, quæ seriatim adjacentes, pariter incipiunt, et pariter desinunt, sulcique longitudine concluduntur. Tabularium Prioratus Dunstapulens. apud Spelmannum :
In eodem prato et Furlongo Prior [] et Ric. filius Gileberti partiuntur.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 283 :
Viginti (acræ) in uno campo, ex quibus quinque acræ sunt in Furlungia, quæ descendit in rivolum ultra spinam, et 5. in Furlungia ultra vallem, quæ vertitur apud Rugweiam,..... et 4. acræ et dimidium in Ruxfurlunga..... et in altero campo 20. acras, scilicet in Helefurlunga, etc.
Rursum pag. 144 :
Concedo... piscarium... ad longitudinem unius Forlongæ.
Charta apud Th. Blount, in Nomolex. Anglic. :
Dedit Thomæ Croft et Francisco Lovel Arm. unum Forlongum terræ arabilis continentem per æstimationem quatuor acras.
Vide Librum Anglic. Justice of peace pag. 146. v. et Formular. Anglic. Thomæ Madox pag. 299.
Furlongus, eidem Spelmanno, est stadium, quarentena, vox formata, ex Furrow-longe, hoc est, quod longitudine sulci determinatur. Sulcum autem a Furrow, agricolæ Anglici dicunt, id quod uno progressu aratrum describit, antequam regrediatur, et continet plerumque 40. perticas, hoc est, octavam partem milliaris Anglici. Cowellus Furlongum dici annotat, quasi ferlingum, seu ferlingatam terræ : sed hanc sententiam improbat idem Spelmannus.
Apud nostros, Forlonge, vel Forlongne, Forlonger, venatoriæ artis sunt vocabula, dicunturque de cane, qui feram eminus, vel ex longinquo insequitur. Sed et Fourlongner pro eo, quod Forligner dicimus, dixit Philippus Mouskes :
Le Comte Estase de Boulongne,
Ki del parage ne Fourlongne.
Furlegan, Adultera, apud Schilter. in Glossar. Teutonico. Vide Farlegani.