« »
 
FUSCA 1, FUSCA 2.
[]« 1 fusca » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 638b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUSCA1
1. FUSCA. Anastasius Bibl. in Hist. Eccles. pag. 132 :
Ipse vero Basilium...... decollavit et capita eorum Fusca condita per spatharios Imperatori transmisit.
Ubi Theophanes pag. 344. ex Cod. Barber. :
Καὶ τὰς ϰεφαλὰς αὐτῶν φυσϰιάσας.
Alii Codd. habent φασϰιώσας, et φουρϰίσας. Φοῦσϰαν Moschopulus ait esse, quod Græci φύσϰην vocant. At cum Græci ita appellent vesicam aut intestinum, aliud hoc loco sonat. Phæmon Cynosophii cap. 7. ait, φοῦσϰαν esse ὄξος ϰαὶ ὕδωρ θερμόν. Unde conficitur φοῦσϰαν appellasse recentiores, [] quod Latini Poscam, et Puscam, id est, ὀξύϰρατον. Quod firmat Paulus Diac. lib. 21. Miscellæ pag. 652. qui habet hoc loco :
Capita eorum Pusca condita.
Vide Posca.
[]« 2 fusca » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 638c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FUSCA2
2. FUSCA, pro Fusta, in Charta Phil. V. ann. 1320. ex Reg. 58. Chartoph. reg. fol. 58. r°. :
Donamus una cum Fusca sive merrenno, etc.
Vide Fusta.